CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De impedimento quod fit ex diffinitione.
Adhuc autem est unum in resolutione impedimentum, non in resolutione syllogismi simpliciter, sed in resolutione syllogismi ostensivi redarguentis ad diffinitionis alicujus destructionem. Unde ad diffinitiones quae sunt de numero non incomplexorum, sed orationum complexarum, quaecumque per syllogismum sunt redargutae et reprehensae ad unum aliquem terminum in diffinitione inconvenienter positum, non oportet nisi ponere terminum illum ad quom diffinitio redarguta est omnium illorum terminorum qui sunt positi in termino qui est diffinitio, et non oportet ponere totam diffinitionem sive orationem diffinitivam. In resolutione talium minus contingit conturbari propter longitudinem, scilicet ablatam, quae esset si tota oratio diffinitiva pro termino poneretur.
Hujus autem exemplum est, ut si dicatur, quod aqua est humidus potus : et velit aliquis hanc diffinitionem reprehen- dere, et ostendere quod humidus potus non est differentia aquae : non oportet in syllogismo ponere totum, sed diffinitum cum illa differentia quam reprehendit, sicut aqua et potus sic, nihil quod alicui accidit est ponendum in diffinitioneipsius: aquae autem accidit potum esse : ergo per diffinitionem essentialem aqua non est potus.