72. De Beata Maria V. Tempore Paschali.
80. In Festo S. Nicolai. De Episcopo Puerorum.
86. De paenitentia non differenda.
91. De Paenitentia et de Statu mundano.
93. Planctus de temporum nequitia.
95. Adhortatio ad bellum sacrum.
96. Adhortatio ad bellum sacram.
98. Pro Vacatione in Natali Domini.
99. Pro Vacatione in Natali Domini.
100. Pro Vacatione in Natali Domini.
101. Pro Vacatione in Natali Domini.
102. Pro Vacatione in Natali Domini.
108. Altercatio inter Fratres et Magistrum.
II. CANTIONUM BOHEMICARUM AUCTARIUM.
122. De sanctissima Trinitate.
123. De sanctissima Trinitate.
158. De ss. Iacobo et Christophoro.
159. De s. Iohanne Evangelista.
177. De sanctissima Trinitate.
R. Coetibus angelicis
Gaudium sit in caelis,
1. In terris omni populo
Celebris exsultatio,
Quia hodie vigilia
Sancti Mathaei fulgida,
2. Pellitur nebulum omne
Gemitus et tristitiae
Ab amicorum intimis
Cordis duorum secretis.
3. Fit amarum namque dulce
Qualitatum versa vice,
Fel quoque amarissimum
Nectar exsistit optimum.
4. Fuliginis duritia
Efficitur melliflua,
Dulcedine nectarea
Pacatur bilis acerba.
5. Firmatur foedus integrae
Ac fortis amicitiae,
Quod semper insolubile
Aeterno constet tempore.
O. Datur munus, ut nitidi
Existat testis foederis,
Et proprium fit commune
In usibus utriusque.
7. Constituitur, ut semel
Colloqua[n]tur omni die,
Ne frigescat multimodae
Fervor benevolentiae,
8. Sed ferveat benevola
Semper amoris gratia
Per saeculorum omnia
Christo donante saecula.
9. Quod adnuas, summe Deus,
Vultu deposco cernuus,
Qui cuncta hic et in caelo
Nutu gubernas proprio.