IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(n) Sed hic est unum dubium. Doctor hic movet difficultatem, quia dixi supra, quod mater concurrit active ad generationem prolis, quia administrat semen, in quo est ratio formalis agendi sive producendi prolem partialiter. Hoc enim videtur contra dicta in 2. dist. 18. ubi probavit subtiliter quod nec semen, nec ratio seminalis concurrit active ad formam corporis organici. Patet ibi, quia in illo instanti quo inducitur forma organica, et ratio seminalis et semen desinunt esse. Si ergo in illo ultimo instanti desinunt esse ergo non attingunt illam formam, quia producens aliquid, ut producens, est prius producto, et habet esse, et tunc sequeretur quod forma substantialis seminis, et forma substantiae organicae essent simul in eodem instanti, quod est impossibile ; ratio ergo seminalis tantum est causa effectiva alicujus dispositionis ad formam orgabicam, et si sic, mater non est causa activa formae corporis organici per aliquam rationem seminalem.
(o) Hoc concedendum esset, scilicet quod non habet activitatem per aliquam rationem seminalem, id est, quae ratio seminalis, vel semen productum a matre nihil producit de forma corporis organici, sed tantum disponit, et hoc idem dicendum est de semine patris, et hoc patet dist. 18. secundi. In ista littera dicit duo : Primum, quod vegetativa matris potest esse causa activa formae corporis organici ; et probat, quia patre mortuo nihil attingit de forma corporis organici, quia vegetativa patris, ut absens non potest agere. Et tunc videntur sequi multa inconvenientia. Primo, quod vegetativa patris non erit ejusdem rationis cum vegetativa matris, cum illa quae est matris sit vere activa formae organicae, et patris nullo modo est activa, quia illa est tantum activa seminis, quod semen non attingit illam formam, ut dixi, et sic videntur esse alterius rationis, per argumentum Doctoris factum supra.
Secundo, sequitur quod mater sit causa magis principalis quam pater ; patet, quia mater non tantum producit semen, quod est dispositivum ad formam organicam, sed etiam immediate attingit illam formam, pater autem tantum producit semen.
Respondeo, quod sustinendo hanc opinionem possum dicere, quod vegetativa patris, Bi esset ita praesens, sicut vegetativa matris, vere posset attingere formam organicam, imo principalius, et quod non sit praesens accidit sibi.
Si dicatur, ergo videtur quod ipsa mater, patre non praesente, sit causa totalis, dico quod non, quia multae aliae causae partiales concurrunt, ut Deus, et forte Sol.
Ad secundum dico, quod in hoc pater diceretur causa principalis, partialis, non quia immediate attingeret formam organicam, sed quia produceret semen, quod esset magis dispositivum ad illam formam quam semen matris, et quod modo vegetativa matris sit magis praesens loco generationi debito, quam vegetativa patris accidit sibi.
Secundum est ibi: Vel si ponatur. Dicit Doctor quod etiam possumus tenere, quod tam semen patris quam matris possunt manere usque ad instans generationis prolis, ita quod in eodem instanti quo forma organica inducitur, semen non corrumpitur, sed remanet, et sic pater ageret ad illam formam.
Sed tunc est difficultas, ex qua materia generetur corpus organicum ? Si dicis, quod ex semine, quod in illo instanti corrumpitur, ut patet, hoc est falsum, quia tunc illud semen non maneret, ut patet, quia in eodem instanti quo B generatur ex A, B desinit) si ex alio, quaeritur de illo.
Dico, quod sustinendo hanc opinionem quod illud corpus organicum generabitur ex partibus seminis grossioribus et magis terrestribus, et sic in illo instanti illae partes corrumpuntur, sed partes seminis magis spirituales et vere activae non corrumperentur, sed post generationem prolis resolverentur in aliquod aliud.