QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Adducit argumenta suadentia in causatis aliqua dari simpliciter necessaria, ut voluerunt Philosophi, qui Deum naturaliter agere asseruerunt, et solvit clare, de quo agit fusius 1. d. 8. q. 5. g. Contra istam conditi. et d. 2. q. g. Ostenso esse de proprietatibus. et d. 39. g. Tertia positio, quibus locis ostendit De-.um omnia contingenter agere, et nihil necessario.
Contra ista, necessitas simpliciter est conditio possibilis in creaturis, quia non includit contradictionem. Quod probatur sic : modus producendi non variat naturam producti, si Deus produceret res ex necessitate, aliquid causatum esset necessarium ; ergo licet nunc aliter producantur, necessitas eis non repugnabit. Item, si Deus produceret ex necessitate naturae, causatum esset necessarium simpliciter: ergo cum modus quo nunc producit, sit aeque nobilis, vel nobilior illo, simpliciter necessarium potest sic producere. Item, in omni conditione entis, simpliciter nobilius est ens necessarium non necessario: ergo et in causando ; ergo nobilissima causa necessario causat. Item, ex plenitudine perfectionis in causa consequitur effectus: si ergo in aliquo effectu potest esse tanta perfectio, quod ipsa posita necessario ponatur aliud, multo magis in prima causa. Quod ex hoc confirmatur, quia si primum non est necessarium, nec aliquid posterius in essentialiter ordinatis; ergo si connexio effectus cum prima causa, quae est essentialiter prima connexio, non est necessaria, nec aliqua alia est. Ratio adducta de Deo, improbatur, et primo quia non oportet illud accipere ex 2. Physicorum, ubi loquitur de principio et conclusione, quia aliter videtur esse conclusio in principio, quam effectus in causa, quia conclusio est quaedam pars intellectus principii actu contenta in illo, licet non distincte, sicut singulare in universali, non sic effectus in causa. Haec ratio concedetur, quod ratio causae necessario non inde accipitur. Item in causatis, quod aliquid necessario causetur non attribuitur eorum imperfectioni, nec dependentiae ex effectu, sed plenitudini perfectionis; ergo nec similiter hic, unde aliquo destructo, aliud destrui sequitur, vel quasi a priori vel a posteriori. Primo modo concludit imperfectionem, secundo modo abundantem perfectionem, sicut de subjecto et propria passione, quae non in se consistit, sed in aliud fluit, praecipue si illud aliud destrui est possibile. Item, secundum hoc posset Deus producere plures differentias entium quam nunc, quia necessarium et possibile. Contra responsionem ad argumentum primo Caeli et
Mundi, text. c. 138. quomodo nihil ex se possibile potest esse necessarium per aliud, addita hic hac ratione : necessarium et possibile dividunt totum ens: ergo omnem differentiam entis, divisiones enim entis inquantum ens, communiter non sunt subordinatae. Contra, voluntas quae est primo finis non est necessario alicujus non necessario ordinati ad finem.
Ad argumenta superius contra Avicennam. Ad primum, quod modus producendi non variat conditionem propriam producto, sed aliqua productio concludit necessitatem producti, et quia causatum, concluditur non necessitas, ideo contradictio, causatum a Deo necessitate naturae. Per hoc ad argumentum secundum. Ad tertium, quod in omni causalitate, absoluta necessitas est perfectionis, et in respectu ad prius a quo aliquid dependet, si esset necessitas non poneret imperfectionem in absoluta: ille tamen respectus esset perfectio, si non esset contradictio in termino, ad extremum enim cui repugnet necessitas, non potest esse respectus necessarius. Ad quartum, plenitudo perfectionis limitatae non est simpliciter plenitudo. Ad confirmationem, quod licet aliqua connexio sit secundum quid necessaria, nulla tamen simpliciter est necessaria, quia quaelibet dependet a prima causa, quae contingenter causat, qua prius naturaliter non causante nihil aliud causat: similiter communiter secundae causae sunt impedibiles, et causa impedibilis quantumcumque non impediatur non est necessaria. Pro prima ratione tacta, quae est Avicennae, dicitur quod necessarium ex se debet intrinsece habere necessitatem, et ita quacumque hypothesi sive possibili sive impossibili posita, circa extrinsecum non erit non necessarium. Ad aliud hic supra respondeo, quae dicunt perfectionem simpliciter, et haec non determinate, sed in summo dividunt ens. Contra, opposita convertuntur cum aliis similibus dividentibus ens. Exemplum, finitum infinitum: possibile necessarium; imperfectum perfectum simpliciter, etc.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio tertia de causalitate passiva necessariorum, t. c. 6. in qua aliqui totam illam litteram ab illo loco: Responsio ad quaestionem, usque ad finem, volunt esse additionem seu Extra; aliqui partem ejus, sed hoc non est necessarium ponere, nam littera optima est, et cuncta recte dicta ; duos enim modos dicendi tangit in quaestione quorum primus est, ut ipse disputat. 8. d. primi q. finali in opere Angelico, vel principali in Reponatis, et in Quodlibeto q. quod bene potest aliquid esse formaliter necessarium, et tamen ab alio causatum, et videtur intentio Aristotelis et Commentatoris ut ibidem patet, et qualiterHenric. et alii antiqui circa hoc varie sentiant, videatur ibi. Alius modus dicendi est distinguendo de necessario complexo, et incomplexo, et hoc vel secundum quid vel simpliciter,ut patet in littera et secundum primum modum dicendi, respondet ad argumenta ante oppositum, et secundum ad argumentum in oppositum. Adducitconsequenter plures instantias contra secundum modum dicendi, qui conformis est Avicennae et solvit, quae omnia videbis in primo, et Quodlibeta, fere ubi supra, et 39. ejusdem, et 36. et 2.
Infra ibi : Contra, voluntas quae est primo finis, etc. illa instantia faciliter solvitur, concedendo quod oluntasnon sit necessario alterius a fine, nec etiam finis ipsius, loquendo de creatura. Vel si volueris concedere aliqua necessario ordinari ad finem ultimum, intellige de necessitate consequentiae, vel in esse objectivo considerata, et non realis existentiae, quia sic omnia contingentia et contingenter ordinata.
Alia replica in fine ibi : Contra opposita, etc. quam non solvit, solvitur in principio, ubi supra notavi. Quaere hic Albert. et alios opinantes, et processum Averrois et Avicennae de productione rerum.
Amplius autem alia secundum numerum sunt unum, alia secundum speciem, alia secundum
. genus, alia secundum analogiam. t. com. 12.