REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia D. Thomae, Angelum non posse acquirere notitiam a rebus, nec habere intellectum agentem, suadetur quinque argumentis. Refutatur, quia absurdum est denegare Angelo perfectionem, quae convenit animae, qualis est acquirere species, et habere intellectum ad eas efficiendas. Rejicit rationes D. Thomae inferens ex eis inconvenientia. Vide Duct. loco citato a num. 4. Moneo hic quaestionem istam hinc translatam fuisse ad scriptum Oxoniense.
Dicitur, quod Angelus non potest acquirere cognitionem per species causatas ex sensibilibus, quia si sic, oporteret quod illa species esset abstracta per intellectum agentem ; igitur oporteret quod Angelus haberet intellectum agentem et possibilem ; sed neutrum habet. Probatio, quia intellectus agens non est nisi ubi est intelligibile in potentia ; sed primum objectum intelligibile ab intellectu Angeli non est in potentia, sed in actu, quia propria essentia est primum objectum, neque est sibi intellectus possibilis, quia intellectus possibilis est intelligibilis in potentia, sed intellectus Angeli non, quia per Augustinum 2. et 4. super Genes. Res prius sunt in actu in cognitione Angeli, quam sint in proprio genere.
Item, caelestia corpora non causantur imperfecta, sed statim habent totam perfectionem suam ; igitur multo fortius Angelus statim habet species concreatas de omnibus, quorum est cognoscitivus.
Item, modus intelligendi noster hoc declarat, quia intellectus noster dependet a corpore in essendo ; igitur et in operando ; igitur per oppositum, cum intellectus Angelicus non dependet a corpore in essendo ;igitur nec in operando ; sed si acciperet cognitionem a rebus corporalibus, dependeret a corpore in operando.
Item, intellectus agens et possibilis non distinguuntur, nisi in comparatione ad phantasmata ; igitur ubi non sunt phantasmata, non distinguuntur.
Item, imaginabile est medium inter sensibile et intelligibile ; sed non potest esse transitus ab extremo in extremum nisi per medium.
Dicit tamen iste Doctor, cujus sunt illae rationes, quod Angelus habet cognitionem singularium, licet non per species acquisitas a rebus, quia Angelus habet notitiam universalium, et quae sunt separatim in inferioribus, sunt unitim in superioribus.
Item 3. Metaph. text. 15. et 11. de Anima, text. 80. vult Philosophus quod inconveniens est, quod Deus non cognoscat litem ; cognoscit igitur singularia, quae talia causat. Modus est iste, res effluunt a Deo in esse existentiae, et in esse cognito ; igitur effluunt ab eo, quantum ad cognitionem universalem et particularem, et quantum ad materiam et formam, et sic species effluunt in mentem Angeli et quantum ad materiam et formam ; igitur utroque modo ; cognoscit igitur universale et particulare. Et per istum modum dicitur quod essentia divina est similitudo rei quantum ad esse existentiae, et esse cognitum, et est ratio repraesentativa utriusque esse in intellectu Angeli.
Contra illa, ex rationibus istis arguo contrarium : Primo, convenio cum eo quod si habet intellectum agentem et possibilem, igitur potest accipere cognitionem a rebus. Consequentiam concedo, et probo antecedens : Primo, quod habet intellectum agentem, quia potentia activa, quae non est imperfectionis in natura creata, si inest inferiori in natura intellectuali, potest convenire superiori intellectuali ; sed anima nostra inferior est Angelo ; igitur cum intellectus agens sit potentia activa, quae non dicit imperfectionem, ipsa potest competere Angelo. Et cum dicit in prima ratione, quod primum intelligibile est actu, et immateriale, dico quod aequivocatur primum. Si enim loquitur de primitale perfectionis, falsum est assumptum, cum dicit, non est intellectus agens, nisi ubi primum intelligibile primilate perfectionis est intelligibile in potentia, quia alia multa, quae sunt intelligibilia in potentia, sunt intelligibilia ab Angelo. Si intelligatur de primitale adaequationis, dico quod nullius potentiae cognitivae est primum objectum ens actu, nisi sit tale, quod contineat quodlibet cognoscibile ab ista potentia eminenter, vel ipsum sit commune, sicut coloratum ad omnes colores. Et si intelligatur de ista primitate, falsum est dicere quod essentia Angeli est primum objectum, nec enim continet eminenter et totaliter quodlibet intelligibile ab intellectu Angeli ; nec est commune communitate praedicationis ad quodlibet. Unde nullum singulare objectum potest poni adaequatum cuicumque intellectui, nisi essentia divina, quae est de se adaequatum objectum intellectus divini, non Angelici ; igitur primum objectum adaequatum in intellectu Angeli est potentia intelligibile ; nihil igitur concludit, quod Angelus non habuit intellectum agentem.
Non etiam concludit quin habeat intellectum possibilem, quia in omni eo quod recipit formam, oportet ponere potentiam receptivam ; sed per ipsummet, Angelus recipit speciem, quia, ut ipse vult in alia quaestione, etsi effectus esset coaevus, posset esse a causa ;igitur si est concreata, adhuc potest recipere speciem, quae est alia ab essentia, et est in essentia. Exemplum ad hoc : Si Deus creasset animam plenam formis, adhuc nihilominus haberet intellectum agentem et possibilem ; licet enim Deus crearet immediate omnem speciem in anima mea, nihilominus haberem agentem et possibilem, quia non propter hoc auferret unde possem naturaliter acquirere cognitionem rerum, etsi ipse non immediate causasset cognitionem, sicut patet de anima Christi, quae licet omnia viderit in Verbo ab instanti suae nativitatis in utero, tamen ipsa habuit intellectum agentem et possibilem ; unde potuit in actum de se, si non praeveniretur a superiori agente. Similiter de Angelo, praesertim cum sit perfectionis habere potentiam, per quam possit in operationem suam, si non praeveniretur ab agente superiore. Nec vult oppositum intelligere Augustinus, sed res in cognitione Angelica, quam habet in Verbo, prior est quam in genere proprio.
Similiter cum dicit postea, quod corpora caelestia sunt producta perfecta, igitur et Angelus, verum est. Sed si forma caeli non esset producta a Deo, tota natura creata non sufficeret ad inducendum ipsam ; et ideo si debuit esse, oportuit Deum eam producere, quia ut Deus est administrator Universi, necesse est ipsum eam producere, quae non posset a tota natura creata causari, si debeat in esse produci ; igitur pari ratione inquantum res administrat, non est necesse quod producat immediate ista, ad quae creatura sufficit. Sed possibile est Angelum accipere cognitionem a rebus ;igitur potest ille effectus esse in virtute creaturae ;igitur non est necesse Deum istam cognitionem causare, et si debeat esse in natura.
Dices, illa cognitio est perfectio Angeli, ideo non potest causari a creatura inferiori. Dico quod ista causalitas principaliter est in Angelo, vel habet perfectionem in Angelo ex parte intellectus agentis, non autem ex parte rei intellectae vel objecti.
Ad aliud, cum dicit quod modus intelligendi noster hoc declarat, dico quod aequivocatio est, quia in omni cognitione necessario concurrit objectum, ita quod impossibile est intelligere rem inluitive, nisi res sit praesens intuitive, nisi forte a tali intellectu, qui continet perfecte et eminenter omne objectum. Tale autem non est intellectus Angeli ; igitur sic dependet operatio Angeli a corpore, ut cum intelligit corpus, non est sine illo terminante. Non tamen sic, sicut intellectus meus dependet a corpore, in hoc quod est pars totius hominis constituti ex anima et corpore, sed dependet incorporeum a corporeo in operatione, sicut ab objecto circa quod agit, non autem dependentia tali sine qua non possit esse in se, vel quod ipsum cum alio constituat per se unum.
Et cum dicit postea quod intellectus agens et possibilis non distinguitur, nisi in comparatione ad phantasmata, falsum est, quia non solum sic, sed inter se formaliter distinguuntur.
Et cum dicit postea, quod imaginabile est medium inter sensibile et intelligibile, verum est, in comparatione ad intellectum nostrum ; tamen quod est medium minori virtuti potest esse non medium majori virtuti, quia si calidum remissum agit in aliquod calefactibile, forte in decima parte motus durantis per certum tempus, producet gradum decimum, qui erit medium respectu termini producendi. Et alius calor intensus erit potens talem gradum inducere in prima parte motus, et tunc gradus, qui fuit medium minori virtuti, erit non medium majori virtuti ; igitur imaginabile vel phantasma potest esse medium respectu nostri intellectus, et non erit medium respectu intellectus Angeli.
Praeterea, hoc, ut dictum est prius, non potest probari quod phantasma sit nobis medium necessarium. Licet enim contingat, ut plurimum abstrahere mediante phantasmate, potest tamen aliquando fieri abstractio a re immediate, non mediante phantasmate. Unde si ratio valeret, si ex parte objecti non esset res intelligibilis, nisi mediante phantasmate, sequitur quod Deus non posset intelligere illa sensibilia, nisi mediante phantasmate. Si autem illa necessitas ordinis sit ex parte potentiarum ordinatarum, igitur cum in Angelo non sit virtus phantastica, illi agenti non erit phantasma medium.
Praeterea, hoc non solum potest esse medium mihi, sed extremum, quia immediate possum abstrahere ab imaginabili, esto quod tantum habeat rationem extremi.
Cum postea addit de modo singularis per effluxum a primo quantum ad materiam et formam, et ultra quantum ad universale et singulare, illud non valet secundum ipsummet, quia ipse tenet contra Commentatorem 7. Metaph. quod materia pertinet ad quodquid, et non ponit quod materia sit individualis; igitur propter hoc, quod res effluit, et secundum formam et materiam, quae est pars quidditatis, non potest ipse arguere cognitionem singularem.
Praeterea, hoc universale non est propria ratio distincte cognoscendi singulare, quia non sufficienter includit tolam realilatem singularis, ut declarabitur in materia de individuatione . Nec valet consequentia sua, si essentia divina est ratio repraesentativa in intellectu Angeli, igitur accidens effluxum a substantia ; sed est fallacia consequentis, quia minus videtur quod accidens possit esse ratio cognoscendi res quam substantia ; arguitur igitur affirmative ab eo quod magis videtur, ad id quod minus.