Beda. Dominus qui de sua passione praedixerat, etiam de proditore praedicit, dans locum poenitentiae; ut cum intellexisset sciri cogitationes suas, poeniteret eum facti sui; unde dicitur vespere autem facto, venit cum duodecim, et discumbentibus eis et manducantibus ait iesus: amen dico vobis, quia unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum. Chrysostomus in serm. De passione. Ubi patet quod non aperte eum omnibus publicabat, ne impudentiorem eum faceret, nec etiam penitus silentio praeteribat, ne celari arbitratus, audacter ad proditionem properaret.
Theophylactus.
Sed quomodo discumbentes coenabant, cum lex praeciperet quod stantes erecti deberent Pascha comedere? probabile autem est prius eos adimplesse Pascha legale, deinde discubuisse, incipiente eo proprium tradere Pascha. Hieronymus.
Vespera autem diei, vesperam indicat mundi: circa undecimam namque horam veniunt novissimi qui primi denarium aeternae vitae accipiunt. Omnes igitur discipuli tanguntur a domino; ut fiat harmonia citharae, omnes nervi bene suspensi consona voce respondent; nam sequitur at illi coeperunt contristari, et dicere ei singillatim: numquid ego? unus autem remissus, et pecuniae amore madefactus, dixit: numquid ego sum, Rabbi? sicut in matthaeo legitur. Theophylactus.
Coeperunt autem alii discipuli contristari propter domini verbum: nam etsi extra hanc existerent passionem, magis tamen credunt illi qui omnium novit corda, quam sibi.
Sequitur qui ait illis: unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
Beda. Iudas scilicet qui, ceteris contristatis et retrahentibus manum, cum magistro manum mittit in catinum: et quia prius dixerat unus ex vobis me tradet, et perseverat proditor in malo, manifestius arguit; et tamen nomen proprium non designat. Hieronymus. Dicit autem unus de duodecim, quasi ab eis separatus: separat enim seorsum lupus ovem quam capit. Ovis quae de ovili egreditur, lupi morsibus patet. Iudas autem nec primo, nec secundo correptus a proditione retrahit pedem; unde poena praedicitur, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia; et hoc est quod subditur et filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo. Theophylactus. Per hoc quod dicitur vadit, ostenditur quod mors christi fuit voluntaria, et non necessaria.
Hieronymus. Sed quia multi bonum, ut Iudas, faciunt, sed omnino illis non proficit, recte subditur vae autem homini illi per quem filius hominis tradetur.
Beda. Sed et hodie quoque in sempiternum vae illi homini qui ad mensam domini malignus accedit. Etenim ille in exemplum Iudae filium hominis tradit, non quidem Iudaeis peccatoribus, sed tamen peccatoribus membris suis.
Sequitur bonum erat ei, si non esset natus homo ille. Hieronymus. Scilicet intimo latens utero materno; melius enim est non esse, quam ad tormenta esse.
Theophylactus. Quantum enim ex fine melius fuisset ei quod esset, si non proditor existeret; nam deus fecit ipsum ad opera bona; sed postquam ad tantam devenit malitiam, melius fuisset ei si natus non fuisset.