LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De ligno aloes et liquore qui aloe vocatur.
Aloe experimento visus scitur lignum esse, cujus originem nullus hominum apud nos habitantium sufficienter usque hodie cognovit. Dicunt quidam, quod fertur a quibusdam in magno flumine superioris Babylonis, cui dicunt conjungi Nilum in aliqua sui parte, qui de ultra aequinoctialem advenit, et ex illa regione dicunt impulsu suo lignum adduci aloes. Hoc autem quidam negant dicentes hoc lignum in montibus inaccessis Indiae nasci, et cadere in fluvium: tamen aut vento aut vetustate decidit : et ideo in flumine inveniri. Modus autem inveniendi est, quod habitantes juxta fluvium, immissis retibus extrahunt lignum, sicut retibus quibusdam dentatis extrahitur lapis qui cor alius vocatur. Dicit tamen Isidorus, quod haec arbor in India atque Arabia nascitur. Sed hoc (ut diximus) nullo probatur experimento.
Est autem (ut dicunt quidam) lignum multum nodosum et rara) substantiae : propter quod non multum resistit dentibus duritia ipsius, et est saporis amari, coloris fusci, et aliquando rufi. Calidum autem videtur esse et siccum non ultra temperamentum : et ideo conferre dicitur stomacho et cerebro et cordi, et aperitivum dicitur esse matricis quae retinet menstrua. incensum autem est odoriferum valde, ita ut altaribus pro thymiamate imponatur. Dicunt etiam, quod si aliquis accipiat lignum aloes, et terat cum folio, quod macis vocatur, et cum gariofilis, et cum osse de corde cerui, et permisceat aliquo, ita quod fiat unguentum, et illo pertingat caput galli, et tota die non cantabit.
Est autem aloe aequivoco nomine etiam succus cujusdam herbae, et eodem nomine vocatur : herba enim collecta teritur, et exprimitur succus ejus : et hoc cum bullierit diu, soli exponatur, et tunc residet terrestreitas ejus in inferiori, et superius quidem efficitur purum et citrinum et aptum medicinis : in medio autem minus purum habet citrinitatem aliquantulum fuscam, et in fundo faeculentum est et nigrum, ignobilius inter tres partes : et est saporis amari et abominabilis : virtute autem calidum et siccum, et confortans membra frigida et humida, sicut est matrix et stomachus et cerebrum. Utrumque autem tam lignum aloes quam aloe liquor arcet vermes : et suffumigatio multum confert vestibus ad odorem, et ad hoc ne a tinea laedantur. Valet etiam ex ea causa contra pediculos : eo quod exsiccat humores putridos in extremitatibus pororum existentes ex quibus pediculi generantur. Habet enim minuere, aut etiam exstinguere superfluitates humorum, et praecipue illas quae circa pudibunda existunt. Lignum autem aloes xiloaloes vocatur, de quo nos inferius in suo loco nostram dicemus opinionem : quae enim hic dicta, ab aliis sunt accepta.