PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur:
" Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix. "
Tanguntur autem ibi duo. Primum quidem est peccatricis apud Dominum exhibitio. Secundum autem ejusdem mulieris pietatis operatio.
Circa exhibitionem mulieris notantur quatuor, quorum tria in littera ponuntur, et quartum intelligitur. Primum est mulieris hujus ad praesentiam Domini exhibitio. Secundum sui peccati manifestatio. Tertium est divinae cognitionis illuminatio. Quartum autem, quod subintelligitur, est adventus ipsius ad Dominum devotio.
De primo dicit :
" Et ecce mulier. "
Mulier dicitur molliens herum. Et sic haec praecipue mulier fuit, quae multos emollivit, pelliciendo, hoc est, mollitie pellis provocando ad libidem et illiciendo. Et in hoc se Domino praesentavit, Proverb. VII, 10 : Praeparata ad capiendas animas. II Petr. ii, 14: Oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles. In tali enim nocumento vixerat, et in hoc se mulierem fuisse Domino demonstrabat. Et ideo, Eccle. vii, 27 : Sagena cor ejus, vincula sunt manus illius. Talibus enim multos enervaverat animos viriles. Et ideo remissionem petens, se nomine mulieris Domino ostendit.
Secundum autem (quod est peccati sui manifestatio) est in tribus : in peccati nocumento, in peccati actu, et in peccandi consuetudine et officio.
Peccati nocumentum importatur per hoc quod dicit:
" Quae erat in civitate, "
Corruptio et lenocinium multis exhibitum : et ideo multis nocuit. Osee, vii, 4 : Non quievit civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum. I ad Corinth. v, 6 : Modicum fermentum totam massam corrumpit. Osee, VII, 4 : Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente. Ista autem in civitate fuit succendens clibanum sicut fomes ignis, et tria habuit succendentia : pulchritudinem, ornatum (quia dives dicitur fuisse), et generis nobilitatem (quia legitur fuisse nobilis). Et ista tria significantur tribus quibus succendebatur fornax Babylonis, Daniel. iii, 46 : Naphtha, et stuppa,... et malleolis. Naphtha enim est bitumen, ignis fomentum, et significat pulchritudinem in qua convalescit ignis libidinis in fornace concupiscentiae carnalis. Stuppa autem ex multis collecta, ornatus meretricii significat varietatem. Malleoli autem qui in fascibus sunt materia ignis ex sarmentis vitium, generis significant nobilitatem. Unde etiam viris nobilibus aptantur . Tale igitur nocumentum fuit vilis commercii et coatubernii hujus mulieris. Et hoc sese Domino praesentando accusans in se demonstravit.
" Peccatrix. "
Actus autem peccati ostenditur per significatum nominis peccatricis.
Et consuetudo et officium importatur per modum significandi. Peccatum autem mulieris proprium, ut dicit Chrysostomus, est luxuria et fornicatio. II Machab. VI, 4 : Templum luxuria et comessationibus gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus. Templum, hoc est, corpus quod templum esse debebat. Eccli. IX, 9 et 10 : Propter speciem mulieris multi perierunt : et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescet. Omnis mulier quae est fornicaria, quasi stercus in via, scilicet ab omnibus praetereuntibus, conculcabitur.
Consuetudo etiam importatur per modum significandi : quia consueta erat talibus. Proverb. vii, 10 et 11 : Garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis. Ezechiel. xxiii, 44 : Ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias. Oolla interpretatur tabernaculi inhabitatio, Ooliha tabernaculi altitudo : quia tabernaculum contubernii ejus inhabitabant multi, et alto fastigio concupiscentiae fixerat illud. Ezechiel. XVI, 31 : Fabricasti lupanar tuum in capite omnis viae, et excelsum tuum fecisti in omni platea. Haec autem habuit istud illi peccato dedita. Ezechiel. XVI, 25 : Ad omne caput viae aedificasti signum postitutionis tuae, et abominabilem fecisti decorem tuum, et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas.
Quaeritur autem hic, Quare talis mulier in civitate permittebatur ? Deuter. XXIII, 17 : Non erit meretrix de filiabusIsrael, nec scortator de filiis Israel. Et dicendum ad hoc, quod (sicut dicit Aristoteles in Politica) coitum difficile est, puniri ab ordinatore civitatum propter nimiam ejus delectationem : quia periculum esset sodomiae vel mollitiei. Et ideo talia lex quidem prohibet, sed in praesenti non punit, sed tolerat, ne pejus fiat. Et ideo etiam in Deuteronomio poena non adjungitur. Exemplum autem hujus dat Augustinus, valde conveniens. Si quis enim palatium pulchrum aedificet, et in angulo ejus faetorem cloacae sustinere nolit : palatium totum faetore implebit. Unde tolle cloacam de palatio, et aula faetore efficitur inhabitabilis. Tolle meretricem de mundo, et sodomia totus efficietur reprobus. Sic ergo tolerabatur, et hac de causa. Talis ergo fuit, ut dictum est, Ad Roman. v, 20 : Vbiabundavit delicium, superabundavit gratia.