MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. III.
Ad hoc dicimus, quod beata Virgo secundum omnem dignitatis et perfectionis et nobilitatis modum esse debuit et fuit nobilissima et dignissima in summo.
Notandum ergo, quod sicut in opposito tactum est, nobilitas genealogiae completa consistit in tribus, in conditionis libertate, in officii dignitate, in vitae sanctitate. Libertas conditionis in tribus consideratur, scilicet in causa, in substantia, in efficientia. Libertate quae est in causa sive origine, beatissima Virgo fuit liberrima, utpote principis filia, cui dixit Deus : In Isaac vocabitur tibi semen . Isaac autem non est filius ancillae, sed liberae. Item, ad patrem : Princeps Dei es apud nos . Item, ad filiam : Quam pulchri sunt, gressus tui in calceamentis, filia principis I id est, opera tua in sanctorum exemplis, quos imitaris et omnes excellis, et sic fuit liberrima in causa. In substantia quam facit liberam immunitas a peccato et gratiae plenitudo, fuit etiam liberrima. Unde: Ave, gratia plena . Qui enim facit peccatum, servusest peccati I ta e converso : Ubi Spiritus Domini, ibi libertas , Ipsa igitur beata Virgo semen Abrahae est. Peccato non servivit umquam, implens illud Apostolicum : Sic incipite, sic loquimini sic facite tamquam incipientes judicari per legem perfectae libertatis . Et sic liberrima fuit in substantia, quae numquam fecit peccatum, et gratia plena. Fuit etiam liberrima in efficientia passiva et activa: servis enim dicitur : Si filius vos liberaverit, veri liberi erilis . Et secundum Glossam liberavit ponitur per libertavit. Si igitur servus qui est servus filii, libertatur, multo fortius mater filii liberrima fuit. Item, si veritas illos liberat quos illuminat, potius illam liberavit quae eum generavit. Item, in efficientia activa liberrima fuit. Ipsa est enim per quam omnis creatura a servitute corruptionis liberata est, in libertatem gratiae filiorum Dei, ubi cessat omnis praelatio, ubi servus liber est a domino suo.
Sicut autem orta est a nobilissimis, sic a dignissimis traducta fuit. Igitur nobilissima fuit in causa, substantia, et efficentia. In causa triplex est dignitas a quibus est originata, regalis, sacerdotalis, prophetalis. Prima, corporalis : secunda, spiritualis : tertia, caelestis, quia futura praedicere, donum est Dei. Orta est de stirpe regali, ut in David et aliis. Patriarchali, ut in Abraham et aliis. Prophetali, ut in Nathan. Et sic fuit dignissima in causa. Similiter etiam in substantia : ipsa enim habuit istam triplicem dignitatem in substantia sua et persona. Fuit enim regina quae adstitit a dextris ejus in vestitu deaurato . Fuit et sacerdos justitiae, qui proprio Filio non pepercit, sed stabat juxta crucem Jesu, ut dicit Ambrosius, non ut scilicet Filii mortem adspiceret, non ut dolorem Filii
consideraret sed ut salutem humani generis exspectaret. Fuit etiam prophetissa sapientiae. Accessi, inquit Isaias , ad prophetissam, etc. Et sic fuit dignissima in substantia. Fuit etiam dignissima in efficientia: ipsa enim triplicem dignitatem originaliter transmisit in Filium principaliter, specialiter in nos, post hoc generaliter Filium genuit, qui rex et sacerdos et propheta fuit. Rex qui habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium . De quo solo sapientes reges quaesierunt dicentes : Ubi est qui natus est rex Judaeorum ? Sacerdos qui est sacerdos justitiae qui est secundum ordinem Melchisedech, qui per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna, redemptione inventa . Ipse propheta potens fuit in opere et sermone . Istam triplicem dignitatem beata Virgo in nos transmisit, quae nos Deo fecit regnum et sacerdotium, imo regale sacerdotium et sacerdotale regnum, de quo dicitur, Luc. I, 32 : Regnabit in domo Jacob, etc. Sic ergo patet, quod nobilissimae genealogiae beata Virgo fuit.