In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Mariam fuisse miraculosam et naturalem matrem Christi, et explicat quomodo ita D. Ambros. lib. de Incarnat. c. 6. D. Thom. 3.
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Sed estne concedendum, quod Maria fuerit mater naturalis Christi, vel quod miraculose generavit Christum?
Respondeo, Anselmus de Conceptu virginali, c. 2. dicit hanc generationem fuisse miraculosam, et hoc quidem verum est quantum ad modum reducendi potentiam naturalem activam Mariae ad actum, quae naturaliter non reducitur ad actum, nisi a causa activa determinata naturali, scilicet vi activa patris naturalis. Fuit etiam miraculosa quantum ad modum procedendi in illa generatione, quia vel erat omnino subita, qualis non est processus naturalis in generatione hominis. Vel si fuit successiva, illi motus qui praecesserunt generationem, in ita brevi tempore fuerunt, in quanto non sunt nati fieri naturaliter, sed ex parte ipsius potentiae activae Mariae erat naturalitas, quia ista potentia ei erat naturalis, secundum quam erat naturaliter foecunda, et potuisset concepisse a patre naturali, et naturaliter egisse ad productionem prolis, et propter istam potentiam activam naturalem, qua operabatur, potest dici naturalis mater Christi, et tamen propter modum exequendi actum hujus potentiae duplicem non naturalem, potest dici non naturaliter, sed miraculose genuisse.