REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia Henrici, Angelum nihil posse intelligere nisi per habitum sibi concreatum, quo intelligit prino universales quidditates, et secundo singularia, quia haec secundum ipsum tantum addunt duplicem negationem natura?, de quo in Oxon. 2. d. 3. q. 2. De hac sententia ejusque explicatione et refutatione fuse agit Doct. ibidem I. d. 3. q. 6. et 2. d. 3. q. 8. et in hoc opere ibidem q. 3. Rejicitur, quia secundum eam, non plus esset Angelus ex natura sua intellectivus sine illo habilu quam lapis. Solvuntur ejus rationes, de quibus locis citatis ; vide Scot. Collat. 33.
Aliter dicitur ad quaestionem, quod Angelus per habitum concreatum per lineam rectam cognoscit singulare. Primus punctus est universalis relucentis in habitu. Secundus est singularis, ut etiam relucet in habitu. Tertius est singularis in se: quia non potest latere in habitu.
Ad hoc arguitur rationibus, primo sic: Unumquodque sicut se habet ad esse, sic ad cognitionem, quia quae sunt principia essendi, sunt et cognoscendi ; sed singulare nihil addit supra speciem in esse) igitur nec in cognilione ; igitur cognoscere ipsum in specie est perfecte cognoscere.
Item, si intellectus Angeli directe cognosceret singulare, igitur determinatior esset quam intellectus noster. Nam intellectus noster non determinatur ad singulare, sed sensus, qui est potentia determinatior, et tunc sequeretur quod intellectus Angeli esset ens limitatius quam intellectus noster.
Praeterea, haec determinatio magis impediret cognitionem intellectualem, propter hoc enim est abstractio ab intellectu agente, et causatur universale, quia singularitas impedit intellectionem.
Item, si careret speciebus, igitur posset in intellectu Angeli generari habitus: igitur esset in potentia essentiali.
Item, per se objectum non cognoscitur, nisi per primum objectum intelligibile, sicut patet 2. de Anima: Sensibile commune est sensibile per se non primo, et non cognoscitur nisi per sensibile proprium, ut figura per colorem.
Sed prius dictum est, quod illa via non valet, quia ponere naturam perfectissimam creatam, et tamen quod nihil possit cognoscere sine habitu concreata, videtur ponere talem naturam non esse magis intellectualem de se quam sit lapis.
Praeterea, hae rationes adductae magis concludunt oppositum, quia prima capit quod non plus entitatis est in singulari quam in specie, nec per consequens cognoscibilitatis. Oppositum declarabitur suo loco. Nam concludit sua ratio, quod tunc esset magis limitatus intellectus Angeli quam noster, quia supponit quod imperfectionis est cognoscere singulare, ut singulare, quod est manifeste falsum.