MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. IV.
Quod autem quaeritur, quid fuerit ista nobilitas secundum carnem ?
Respondemus, quod nobilitas secundum carnem est traductio carnalis originis a parentibus secundum saeculum, in divitiis, vel potentia, vel dominio constitutis : ex quibus, quantum ex parte naturae est, causatur in filiis similitudo complexionis, et conformitas morum, et imitatio operationis : homo enim pauper et ignobilis si in divitiis incipit affluere, incipit deliciis magis vacare, cibis delica- floribus se nutrire, et sic complexione nobilitata exercitiis honestioribus se occupare, damna parva minus curare pravis lucris minus inhiare, alienum dominium minus timere, dona minus curare, libertatem magis appetere, majorum consortia contrahere, cum ipsis matrimonium pungere, et opera eorum et mores imitari. Et sic natura primo servilis et ignobilis, victa per consuetudinem in contrarium transmutatur : et quanto hoc a remotiori et diuturniori radice ad. ramos transmittitur, tanto magis naturae inclinatio induratur, et inseparabilior efficitur, ut in filiis quantum est ex parte naturae ad. consilia parentibus inveniatur inclinatio naturalis. Et hoc apponitur nobilitati carnis, quae quantum est de sui natura, semper ad. honesta et decentia plus quam ad vilia inclinatur. Et hoc totum verum est, nisi libertas arbitrii, vel consuetudo, vel alia causa extrinseca contrarium operetur. Et sic patet, quod nobilitas non est tantum ex qualitate complexionis, cum rex vel digna persona melancholicae complexionis, magis sit audax vel largus rustico, propter consuetudinem consanguineas complexionis : licet enim anima non sit ex traduce, tamen existens in carne operatur plus, vel fortius, frequentius, secundum quod a carne amplius ad aliquid inclinatur.