IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Explicat quomodo maternitas et virginitas non opponantur formaliter, et miraculum in eo fuisse, quod Corpus Christi fuerit simul cum claustro virginali, transeundo per illud sine ruptione vel apertione, et sic Maria mansit virgo post partum, sicut ante. Isai. 7. Ecce virgo, etc. Matth. 2. Non cognovit eam donec peperit. Definitur in Chalced. Act. 5. in 6. Syn. Act. ii. in Epistola Sophronii in Lateran. consuit. 5. Can. 3. quod vero Maria active expulerit Corpus Christi, colligitur ex illo Luc. Peperit Filium suum. Doctor non explicat quomodo potuit concurrere ad motum penetrative, sed hoc explicandum est, sicut id de ejus concursu instantaneo, ad praedictos tres motus.
Ad argumenta (p). Ad primum dico, quod virgo et mater non opponuntur aliqua oppositione formali, nec ut privativa, nec ut contraria ; virginitas enim privat tantum actionem causae superioris naturalis, non autem virtutem activam matris ; maternitas autem non necessario ponit actionem illius causae superioris, sed tantum illam communiter concomitatur illa actio ; sed si alius suppleat actionem illam totam causae naturalis, potest esse maternitas secundum suam rationem, et tamen cum privatione actionis causae naturalis superioris, et ita cum virginitate, et ita fuit hic. Exemplum, objectum creatum natum est concausare cum intellectu meo intellectionem ; intellectum igitur concipere notitiam communiter requirit objectum creatum movere intellectum, sed non requirit hoc ex per se ratione sua; si enim Deus suppleat actionem objecti movendo intellectum, potest intellectus eamdem notitiam concipere, quam conciperet objecto movente, et ita si in intellectu concipiente non moveri ab objecto creato designaretur per nomen virginitatis, vel incorruptibilitatis, vel impassibilitatis, non repugnaret aliquo modo formaliter intellectum concipere et virginem esse; ita est hic.
Si objicias de parere, quia clausa non potest parere, respondeo, ibi fuit miraculum, quod corpus simul fuerit cum alio corpore, et forte novum miraculum aliud ab illo, quo virgo concepit sine actione causae naturalis superioris ; sed de partu satis communiter conceditur tanquam non difficile, quod ibi illa mater operabatur quidquid aliae matres, sicut et in fovendo, conservando et nutriendo foetum in utero. Et tamen ibi forte posset fieri difficultas specialis, quod nulla esset vis activa in matre potens movere corpus prolis localiter ad exeundum, et maxime ad essendum simul cum alio corpore, quia nulla virtus creata potest movere localiter corpus ad aliquod ubi, nisi expellat aliud corpus, saltem loquendo de corpore non glorioso.
Ad secundum dico, quod Damascenus non negat eam absolute esse matrem Christi, sed contra Nestorium, qui sub illo vocabulo voluit eam negare esse matrem Dei, ponendo quod peperit purum hominem. Unde post illam auctoritatem subdit in destructione Theotocos, id est, Dei genitricis vocis, nefarius et execrandus Nestorius : Solius naturae honoratae super omnem creaturam Dei genitricis vocem (et si ipse rescindatur cum impio Satana) adinvenit: non igitur negavit illud, sed noluit communicare in sermone cum haeretico illo, qui sub vocabulo illo occultabat venenum suum.
(q) Ad aliud dico, quod activum et passivum in communi necessario ad invicem referuntur. Non necesse est ita esse de hoc activo et hoc passivo, quia aliud activum vicem hujus activi supplere potest ; ita in proposito pater dicit tale activum speciale, et ejus actio supplebatur hic ab alio agente.
Ad ultimum, conceditur quod si aliae matres agant, et ista egit ad hanc generationem.
Cum arguitur de instanti, patet responsio ex solutione quaestionis, quia si in toto tempore praecedente cooperata fuisset, bene concederetur in ultimo instanti potuisse cooperari ad formam inducibilem in illo instanti, sed non fuisset tunc cooperata in instanti per operationem istam factam, quia illa tunc non fuisset ; igitur tantum per virtutem activam, quam tunc habuisset eamdem quam prius, licet non egerit ad illa intermedia, quae in tempore causarentur.
Ad argumenta pro opinione prima. Ad Philosophum, exponitur quod mater non est causa principalis agens, et ipsa etiam principalius ministrat materiam, quia corpus prolis magis formatur de materia ministrata a matre quam de materia ministrata a patre. Si autem aliter intelligat Philosophus, negatur, quia Galenus sentit oppositum, sicut recitat Avicenna, et in istis magis credendum est expertis.
Ad Augustinum dico, quod solus ille effectus producitur secundum rationem seminalem, ad cujus productionem vis activa creata concurrit, ut totalis causa ; nec sic erat in proposito, quia etsi Maria per vim naturalem egerit, non tamen totalis causa erat causa naturalis, sed principalior erat Spiritus sanctus.