QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Textu 8. et seqq. posuit Philosophus divisionem linius accepti realiter in quinque species, continuatione, subjecto, genere, specie et indivisibilitate ; hic autem ponit divisionem ejusdem unius accepti Logice, in quatuor membra, cujus sufficientiam optime declarat Doctor, et solvendo primum argumentum explicat quomodo una divisio differt ab altera.
Dicitur quod divisio est conveniens, quia illa est secundum intentiones Logicas, et prima divisio est secundum fundamenta realia, ista secundum intentiones fundatas in rebus : utrum autem unum, quod dividitur in una divisione, et in alia sit reale, vel quod in una sit reale, et quod in alia intentionale, tangetur in prima solutione primi argumenti. Sed semper istud est verum quod hic dicitur, et tunc assignatur sufficientia, quia intellectus intelligens aliquid sub ratione unius, aut intelligit sub ratione incommunicabilis, et haec est unitas numeralis: aut sub ratione praedicabilis de pluribus, tunc dicitur: aut differentibus numero, tunc unitas speciei: aut differentibus specie, tunc unitas generis. Ultra hanc unitatem non est invenire unum conceptum praedicabilem, tamen unum conceptum accipiendo communissimum comparando alteri communissimo, invenitur unitas proportionis in similiter se habendo ad alia scilicet sua inferiora in praedicando in quid de eis, sic divisio est sufficiens. Contra, duo membra non sunt accepta secundum fundamenta intentionalia. Primum non, quia tunc dicitur unum numero cujus materia una, sed materia non est a consideratione intellectus. Quartum non, quia aliqua proportio esset nullo existente intellectu, nam similiter tunc se haberent 8. ad 4. et 6. ad 3. ergo unitas proportionis non causatur ab intellectu. Exponitur primum uno modo sic: dicitur unum numero, quod non praedicatur de pluribus, et haec est unitas singularis, et ita fundamentum unius est singulare. Quod probatur, quia universale et singulare referuntur ad invicem, universale intentionale: ergo singulare intentionale, quia sunt simul: natura et res intentionis primae, et secundae non sunt simul. Hoc confirmatur per illud tertii hujus, t. c. 14. q. 3. unum numero dicere, aut singulare, nihil differt. Ad aliud de proportione, dico quod proportio potest esse secundum fundamenta realia, sicut in numeris, vel intentionalia, sicut in praedicari et subjici, prima potest esse sine intellectu, secunda non: et haec est illa de qua loquitur, quia praedicata habent hanc proportionem in praedicando in quid de contentis sub ipsis.
Ad primum principale argumentum dicitur, quod nec ista divisio, nec prima dividat unum secundum rationem unius, scilicet secundum rationem indivisionis, sed secundum fundamenta super quae potest unitas fundari: tunc haec divisio differt a prima secundum fundamenta diversa, quia prima sunt fundamenta realia, haec intentionalia. Contra, res intentionis primae, sicut unitas quae est de genere quantitatis non fundatur in re secundae intentionis, quia omne fundatum in alio, habet minorem entitatem quam fundamentum, et res primae intentionis habet majorem entitatem quam res secundae intentionis. Conceditur et respondetur aliter, quia unitas divisa primo est realis, hic autem est unitas rationis, et fundamenta etiam: tunc dico quod membra duo scilicet genere et specie hic et ibi, non conveniunt. Ad hoc nota, quod omnis unitas causata ab intellectu habet unitatem in re a qua originatur, sicut tangitur in 1. hujus q. 1. et manifestius in septimo, sicut ignis generat ignem, quia idem specie ei nullo existente intellectu: et ex illa unitate in re movetur intellectus, ad inveniendum unitatem intentionalem, quae in illa unitate reali fundatur; et haec unitas realis est in primis membris, et unitas rationis quae fundatur in tali unitate, est in secunda divisione.
Ad aliud posset hic dici, quod unum hic divisum aequivoce dicitur ab uno prius diviso, tamen istud unum in se et illud in se, ambo quoad suos modos non sunt aequivoce dicta, sed unitas hic in suis modis et ibi in suis, differunt secundum magis et minus. Et cum dicitur, tunc inuitum non dicitur sic, imo quando unum oppositum dicitur secundum magis et minus de aliquibus, tunc oppositum tot modis, non tamen oportet oppositum dividi in tot inferiora, sicut aliud. In quo genere est istud unum intentionale, cum aliud sit reale? Et ego quaero in quo genere sunt illae intentiones, genus et species? si sint in nullo genere, tunc non est quaerendum de uno in quo genere sit: si sint in aliquo, ibi ponetur unum secundo divisum.
Ad tertium dicendum, quod unum hic divisum est unum rationis, et non unum principium numeri, sed unum principium numeri commune est omni reali, unde unum numero et unum principium numeri differunt. Primum est dividens in secunda divisione: secundum divisum in prima. Ad aliud dicit Commentator, quod differentia est, quia unum numero est in materia-unum principium numerorum non est in materia; sic ad argumentum : Contra hoc quod dicit quod unum quod est principium numerorum, non est in materia, aut propositio est universalis negativa, aut particularis negativa: si primo modo falsum est, quia aliquod unum unitate, quae principium est numeri, est in materia, sicut de partibus divisis continui, quia quodlibet divisum est unum numero, et si nullum unum principium numeri esset in materia: ergo nullus numerus esset in materia, si particulariter intelligit, quare ponit unum convertibile cum ente, aliud ab uno quod est principium numeri, quia in omnibus immaterialibus est unum principium numeri secundum eum, et in materialibus, ut immediate ante ostensum est: ergo in omnibus potest esse unum principium numerorum: ergo aliud superfluum. Item, de alio membro, aut non est differentia, aut oportet intelligere, quod omne unum numero est in materia, sed hoc est falsum, quia in immaterialibus est aliqua unitas major unitate speciei, nulla major quam unitas numero, prout hic loquitur: ergo illa est in materialibus. Probatio primae illarum, quia aliquis Angelus est ita unum quod non praedicatur de pluribus: ergo magis unum quam specie.