REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Resolvit Angelum acquirere a rebus primo cognitionem singularium, quae per species universalium haberi nequit. Secundo, cognitionem existentiae. Tertio, cognitionem intuitivam existentium. Quarto, posset accipere a rebus cognitionem universalium, nisi a Deo concreatas accepisset quidditatum species. Ista explicat et probat hic et loco citato a num. 11.
Dico igitur ad quaestionem, quod Angelus potest proficere accipiendo cognitionem a rebus tripliciter. Et necessarium videtur quod triplicem cognitionem accipiat ut communiter, nisi Deus velit specialiter talem cognitionem causare immediate, et quartam cognitionem possit habere naturaliter, si non prius eam haberet. Prima cognitio est hujus singularis ut hoc, est quia universale non continet perfecte singulare ; igitur non cognoscitur per propriam rationem hujus, ut hoc, cognoscendo perfecte universale. Nec etiam cognoscit singulare per propriam speciem sibi concreatam, vel communicatam, quia intellectui Angeli non sunt communicatae species propriae omnium singularium possibilium sibi cognoscere, quia infinita possunt esse singularia ; si igitur propriae species omnium singularium esset concreatae intellectui Angeli, infinitae essent actu simul in eo.
Secunda cognitio est, qua habet determinatam notitiam existentiae inquantum existentia, quia ex ratione terminorum non potest esse nota complexio contingens, quia si ex notitia terminorum repraesentaretur determinate te sedere, nunquam posset oppositum esse notum ex notitia terminorum ; pari ratione, si repraesentaretur altera pars determinate : si utraque determinate, igitur nihil repraesentaretur.
Item, ideae divinae, quia naturaliter repraesentant quod repraesentant, ideo non repraesentant existentias rerum, quia tunc vel repraesentarent contradictoria, vel unam tantum partem, et sic non cognosceretur alia, quia notitia contingentis dependet ex determinatione voluntatis determinantis ponere, vel non ponere in actu; igitur non potest existentia rei inquantum existentia, determinate cognosci per ideas, quae necessario repraesentant.
Tertia cognitio, quam acquirunt Angeli a rebus, est cognitio intuitiva nec est illa eadem cum secunda, nec cum prima. Cognitio enim singularis, ut singulare, potest esse abstracliva, ita etiam potest cognitio existentiae, ut existentia, quia si unus Angelus revelet alteri existentiam rei pro tali tempore, quam videt intuilive Angelus, cui revelatur, cognoscit existentiam determinatam, ut existentia est, tamen non habet cognitionem intuitivam, quia haec non est nisi per objectum concurrens immediate. Nunc autem nulla istarum trium cognitionum potest aliunde haberi naturaliter, quam accipiendo cognitionem a rebus.
Item, impossibile est Angelum posse habere cognitionem intuitivam rei per aliquam rationem, quae eodem modo repraesentat re existente, vel non existente ; sed universale, sive species, sive habitus, vel quidquid tale ponitur in intellectu Angeli, eodem modo se habet, sive res existat, sive non ; ergo nullum horum potest esse ratio cognoscendi rem intuilive, ut in se est existens: ergo, etc. unde oportet ut ipsum objectum ut in se existens, concurrat cum intellectu ad actum cognoscendi.
Quarta cognitio etiam possibilis esset Angelo, scilicet quod accipiat species universales a rebus, si non essent sibi concreatae, quia ex quo habet intellectum agentem et possibilem, posset abstrahere speciem a rebus, sicut nos possumus ; nunc autem non est removenda perfectio a perfectioribus, quin ex naturalibus possunt perfectionem habere sibi debitam, cum hoc inveniatur in inferioribus, ut in nobis.
Ad primum principale, si debeat sustiueri quod omnis Intelligentia est plena formis, potest intelligi de speciebus universalibus, sed denudatur a speciebus aliis, quas accipit a rebus in triplici cognitione supradicta.
Ad aliud dico, quod nullum corpus agit in spiritum ut agens totale, quia ipsum non est praestantius passo; sed corpus agit in spiritum simul cum intellectu agente ipsius spiritus, sicut agens partiale.
Ad aliud, cum dicitur quod Angeli non congregant divinam cognitionem ex sensibus, auctoritas solvit se ipsam. Nulla enim istarum trium cognitionum est divina cognitio, nisi incomplete in effectu suo.
Ad aliud, cum arguitur de medio in essendo, solum tenet ille modus arguendi ex hoc quod omnis gradus possibilis in entibus reperitur ; et super hoc fundat se Richardus in tali modo arguendi. Nunc autem esto quod teneat in proposito, non plus sequitur, nisi quod sicut anima cognoscitper speciem receptam, et aliam a se, et Deus neutro modo ; igitur sic Angelus medio modo cognoscit, quod per speciem aliam a se, non acceptam a rebus, sed concreatam. Verum est, quantum ad aliquam cognitionem a nobis differt, quia cognitionem universalium non accipit a rebus, et quantum ad aliquam convenit cum anima nostra, quia triplicem cognitionem habet per speciem aliam a se receptam a rebus sensibilibus, sicut anima nostra.
Ad primam rationem pro ultima opinione, concedo quod sicut singulare se habet ad esse, sic ad cognosci, et dico quod singulare quantum ad esse addit rem ultra speciem, et sic etiam quantum ad cognosci.
Ad aliud, concedo quod Angelus cognoscit directe singulare, nec propter hoc sequitur quod limitatius intelligit quam nos, sed illimitatius. Et cum dicit, sensus non potest cognoscere universale, quia limitatur ad singulare, dico quod sic determinari ad unum, quod non possit in alterum, est limitari ; sed posse in utrumque magis dicit illimitationem. Nec etiam concederem quod sensus per se sentit singulare, sed illud, quod est singulare, quia singulare est abstrahibile, neque impedit intellectionem talis determinatio ad unum, quae non aufert potentiam ad alteram.
Et cum dicit postea, quod si possit recipere species de novo, posset in eo generari habitus, dictum est aliquando quod si intellectus Angeli est summe habituatus, quantumcumque causentur actus in eo, numquam generabitur habitus, sicut nec in lapide, quo faciliter feratur sursum quantumcumque feratur sursum ; sed si non est summe habituatus, potest acquirere habitum, nec repugnat suae perfectioni quod in eo possit talis habitus generari.
Et cum dicitur ultimo, quod per se objectum non cognoscitur nisi per primum et proprium objectum, dico quod aequivocatur proprium objectum, nam proprium et primum, ut distinguitur contra sensibile commune, est quando non potest cognosci per se, nisi per proprium objectum, ut patet de colore et figura ; sed non sic comparatur singulare ad universale. Non enim cognoscitur singulare solum per universale, nec e contra, quia singulare ut sub propria ratione, est proprie et primo intelligibile, et in tali objecto, primo et principaliter beatificatur creatura rationalis, puta in essentia divina, ut haec singularis essentia, non sub ratione universalis, ideo utrumque potest proprie cognosci, et non per alterum illorum, ideo non est simile.
FINIS TOMI VIGESIMI SECUNDI.
JOANNIS DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
OPERA OMNIA
EDITIO NOVA
JUXTA EDITIONEM WADDINGI XII TOMOS CONTINENTEM A PATRIBUS FRANCISCANIS DE OBSERVANTIA ACCURATE RECOGNITA
TOMUS VIGESIMUS TERTIUS
REPORTATA PARISIENSIA
LIBER SECUNDUS. Dist. XII-XLIV. - LIBER TERTIUS. Dist. I-XXXV LIBER QUARTUS. Dist. I-VI.
PARISIIS APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM
VIA VULGO DICTA DELAMBRE, 13
R. P. F. JOANNIS
DUNS SGOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
REPORTATA PARISIENSIA
LIBER SECUNDUS.
(continuatio)