LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De arbore.paradisi, et de arbore mirabili.
Narrant de quadam arbore quam vocant paradisi, quae etiam pulcherrima nomine proprio a quibusdam vocatur, quod habet folia magna quae longitudinem cubiti adaequant vel amplius, et in latitudine sicut dimidii cubiti, et fructus ejus sicut poma oblonga, dulcis saporis, unctuosae humiditatis, quarum plus quam centum producit simul in uno culmo coacervata. Dicitur autem in stipite habere concavitatem ut arundo, et in locis humidis maxime ligatis et continui humoris existentis accipere incrementum, sicut cucurbita : et eodem anno nata et interire, sicut facit cucurbita. Et in his duobus convenit cum arbore quam dicunt arborem
MIRABILEM.
Haec enim cannam habet pro stipite, et ex ipso ramos emittit, et folia ejus sunt maxima et rotunda ad modum stellae emittentis radios : sed radios illos abbreviat versus domesticum coctilidonis. Fructus autem ejus multorum est granorum in longo culmo, et est longus culmus ille, sicut botrus : et flos ejus speciosus admodum botri figuratus, et crocei coloris : et quando rigatur multum, aut continue habet fluentem vel stillantem aquam ad radicem ejus, tunc oritur cito, et surgunt in magnam quantitatem stipes et rami, et praecipue folia. Volunt autem in loco umbroso plantari hujusmodi arbores, eo quod sunt multum aqueae et facile evapo rantes quando soli exponuntur, sicut facit cucurbita, et fere omnia quae habent folia enormis latitudinis.
Omnes autem hujusmodi plantae magis sunt in natura oleris quam arboris : et hoc ostendunt cortices earum, quae non indurescunt, sed ingrossantur, et exasperantur, sicut fit in corticibus arborum, sed potius aut non habent corticem, sicut neque arundo corticem habet, eo quod substantia ejus tota cortex esse videatur : et in hoc cum arundine convenit arbor mira sive mirabilis : et, ut quidam dicunt, arbor deliciarum, sive pulcherrima : sed ad nos istius notitia per experimentum non devenit. Sed cucurbita habet tenuem corticem ad modum aliorum olerum. Forte autem melius haec praeter cucurbitam dicuntur esse de natura cannarum. Nos autem de cucurbitarum natura infra speciale faciemus capitulum, ubi. de oleribus agemus. Poma autem arboris deliciarum , sive paradisi, sugunt de stipite cubili, et similiter grana ejus quae vocatur arbor mirabilis : et in hoc conveniunt cum uvis, quae omnia per suos coctilidones sugunt de eo stipite botri quem vocant racemum. Differt etiam arbor mirabilis ab arbore pulcherrima in figura foliorum : quia arboris quae vocatur mirabilis, tendunt ad rotunditatem, sed folia arboris paradisi (ut diximus) sunt oblonga.