PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Retro. "
Et in hoc duo notantur : unum, quod ex verecundia se retrorsum retraxit : aliud autem, quod se directe post Dominum in via ad sequendum eum aptavit.
De primo dicit, Jerem. XXXI, 19 : Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae. Opprobrium adolescentiae maxime sunt peccata libidinis. Eccli. XXVI, 19 : Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Et illa trahit semper retrorsum. Unde etiam venientibus Angelis ad Abraham, sancta mulier Sara retraxit se post ostium tabernaculi .
Adaptavit eliam se ad sequendum in via Domini. Unde cum Petrus praeire niteretur, non sapiens quae Dei sunt, dixit ei Dominus : Vade retro, Satana . Quasi diceret: Retro te retrahas, ad sequendum ea quae meae sunt voluntatis. Eccli. XXIII, 38 : Gloria magna est sequi Dominum. Econtra, Isa. lix, 13 : Aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri.