QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Refutat optime D. Thom. asserentem unitatem numeralem sumi a materia signata dimensionibus, quia immateriale est unum, de quo fuse agit 2. d. 3. q. 5. et 6. ubi lata ostendit materiam non osse principium individuationis, et q. 7. ubi probat posse esse plures Angelos solo numero differentes : vide ipsum in expositione textus 12. hic, et 7. hujus q. 13. vide etiam Anton. Andr. hic q. 5. sed latissime Anton. Trombetam q. 5. Argumenta pro D. Thomae sententia solvit Doctor d. q. 6. et 7.
Igitur omisso Averroe,dicit Thomas ad rationem, quod unitas numeralis causatur ex materia una, secundum quod substat dimensionibus terminatis. Et secundum hoc ad aliud quod contraria non habent materiam unam talem simul. Contra, in immaterialibus est unum, et tamen non est ibi talis materia. Contra secundum, si simultas requiritur, tunc simultas temporis, et tunc absoluta a tempore non possunt habere illam unitatem, et talia sunt Mathematica. Et tamen Philosophus 3. t. c. 18. hujus, dicit quod in Mathematicis sunt multa numero ejusdem speciei. Dicitur aliter quod propositio Philosophi assignatur de quolibet in se, non de duobus comparatis ad invicem. Contra, si haec sit per se ratio unitatis numeralis in aliquo eodem, ubicumque invenitur ratio, et effectus; ergo si in duobus comparatis invenietur ratio, invenietur illa unitas. Dicitur ergo ad propositum, quod unitas numeralis non definitur per hoc quod dicit Aristoteles, cujus materia una numero ; probatur quomodocumque, quia ens secundae intentionis non definitur per ens primae intentionis, neque est circumlocutio per convertibilia.Sed exemplum est in manifestis, verbi gratia : Ens secundum accidens aggregat duo, homo dicit ens per se, nec oportet numerare omnia entia. Unde manifestior est nobis unitas in materialibus quam in immaterialibus, non tamen excludit quin sit in immaterialibus. Aliter, quod singulare simpliciter substantiale habet rationem materialem, et substantialitas appror priatur simpliciter singulari, unde glossa propositionem: unum numero est cujus materia est una numero, id est, cujus substantialitas est singularis simpliciter, et tunc nihil est ad materiam realem. Contra dicta in solutione principali: Si unitas distinguitur hic in fundamenta intentionalia, tunc non essent plures unitates quam fundamenta, nec e converso, hoc est falsum. Plura sunt fundamenta quam illa quatuor, scilicet Genus, Differentia, Proprium et Accidens. Contra unum dictum ad primum argumentum, quod fundamentum illius unitatis sit intentionale, probo quod nihil sit : Illud quod est minus ente intentionali est omnino non ens : sed passio fundata in ente rationis est minus ens: ergo nihil est, sic illa unitas nihil esset. Ad primum dicendum quod illa divisio datur secundum quod unitas intentionalis fundatur in quocumque considerato ut quid, et non sunt praedicabilia in quid, nisi quatuor ut supra enumerantur, quia aliae quidditates enumeratae in quale praedicantur: aliter sic, quod divisio est secundum quod est cujuscumque intellecti in se, non prout comparatur ad alia, et hoc secundum diversos gradus unitatis: et per hoc excluditur unitas definitionis et differentiae, per primum excluditur proprium et accidens quae in se considerata sunt unum specie. Ad aliud, quod sicut gradus est in rebus realibus, sic in rebus rationis; unde illa res rationis quae subjicitur alteri rei rationis est magis res aliquo modo, tamen ex hoc non sequitur quod aliud sit nihil.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio quarta de divisione secunda, seu Logica unius t. c. 12. in qua sententia Doct. est satis clara et determinata, nec occurrunt correctiones, nec opiniones praeter eas quae tanguntur in littera ; allegat enim Thomam, et habetur super 5. hujus in expositione hujus textus super quo fundatur haec quaestio.
Pro ampliori tamen declaratque eorum quae tangit Doctor hic, vide eum in 2. d. 3. part. 1. per totum de principio individuationis, et similiter in quaestionibus Logicalibus, et maxime super Porphyrio pro declaratione Logicalium quae hic tanguntur, et in Praedicamentis, pro illo quod tangit de generalissimo intentionum.
Et infra in hoc lib.et 7. hujus, adverte etiam ad quatuor responsiones quarti principalis, et maxime ad quartam quae subtilis, et Metaphysica proprie est atque Logica ad propositum, et qualiter notanter invehitur contra Averroem et hic et ubique.
Circa solutiones ultimas objectionum ad finem quaestionis nota signanter de gradibus in intentionibus, et difficultatibus circa hoc pluribus, et qualiter omnia universalia reducuntur ad duo prima, ut 25. distinct. prima Reportationum habet, et copiose notavi super quaest. Porphyr. quaere.
Secundum se vero dicuntur esse, quaecumque significant figuras praedicationis. Quoties enim dicitur, toties esse significat, text. com. 14 .