Glossa. Postquam dominus scandalum discipulorum praedixerat, nunc evangelista narrat de oratione ipsius, in qua pro discipulis creditur orasse: et primo describens locum orationis, dicit et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani. Beda. Monstratur usque hodie locus Gethsemani, in quo dominus oravit ad radices montis oliveti. Interpretatur autem Gethsemani vallis pinguium, sive pinguedinum. Cum autem dominus in monte orat, nos docet, sublimia orando inquiri debere. At cum in valle pinguedinis orat, insinuat nobis humilitatem semper in orationibus, et internae pinguedinem dilectionis esse servandam.
Ipse etiam per vallem humilitatis et pinguedinem caritatis pro nobis mortem subiit. Hieronymus. In valle etiam pinguedinum tauri pingues obsederunt eum.
Sequitur et ait discipulis suis: sedete hic donec orem. Separantur in oratione qui separantur in passione: quia ille orat, illi dormiunt, pigredine cordis oppressi.
Theophylactus. Singulariter etiam erat consuetudo illi semper orare, formam nobis tradens ut silentium et solitudinem in orationibus requiramus.
Sequitur et assumit Petrum et Iacobum et ioannem secum. Illos tres tantum assumit qui gloriae eius in monte thabor inspectores extiterant, ut qui gloriosa viderant, viderent et tristia, et addiscerent quod verus erat homo in hoc quod tristatur; unde sequitur et coepit pavere et taedere.
Quia enim totum assumpserat hominem, assumpsit et naturales proprietates hominis, pavere et taedere et contristari naturaliter; nam homines naturaliter inviti tendunt ad mortem; unde sequitur et ait illis: tristis est anima mea usque ad mortem. Beda. Quasi deus in corpore constitutus fragilitatem carnis exponit, ut eorum qui sacramentum incarnationis obiurgant excluderetur impietas; nam qui corpus suscepit, omnia debuit suscipere quae corporis sunt, ut esuriret, sitiret, angeretur, contristaretur: divinitas enim per hos commutari nescit affectus. Theophylactus.
Quidam autem hoc sic intellexerunt, quasi dicat: tristor enim, non quod mori debeo, sed quod Israelitae propinqui mei me crucifixuri sunt, ac per hoc a regno dei debent excludi. Hieronymus.
In hoc etiam pavere et tristari docemur ante iudicium mortis, quod non possumus per nos dicere, sed per illum: venit princeps mundi huius, et in me non habet quicquam.
Sequitur sustinete hic, et vigilate. Beda.
Non a somno dormitionis prohibet, cuius tempus non erat imminente discrimine, sed a somno infidelitatis et torpore mentis.
Paululum autem procedens ruit in faciem suam, et humilitatem mentis habitu carnis ostendit; unde sequitur et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. Augustinus de cons. Evang..
Non dixit: si facere posset, sed si fieri posset; fieri enim potest quod ille voluerit.
Sic itaque dictum est si fieri potest, ac si diceretur: si vellet. Et ne quis putaret eum patris minuisse potestatem, manifestavit quo intellectu accipiendum sit quod dictum est: nam sequitur et dixit: abba, pater, omnia tibi possibilia sunt: in quo satis ostendit non ex impossibilitate, sed ex voluntate patris dictum esse si fieri potest. Quod autem marcus non solum pater, sed abba, pater, eum dixisse commemorat; hoc est abba Hebraice, quod Latine pater. Et fortasse dominus propter aliquod sacramentum utrumque dixit, volens ostendere se illam tristis personam in persona sui corporis, idest ecclesiae, suscepisse, cui factus est angularis lapis, venientibus ad eum partim ex Hebraeis, ad quos pertinet quod ait abba, partim ex gentibus, ad quos pertinet quod ait pater. Beda. Orat autem transire calicem, ut ostendat vere quod homo erat; unde subdit transfer calicem hunc a me. Reminiscens autem et propter quid missus est, perficit dispensationem ad quam missus est, et clamat sed non quod ego volo, sed quod tu; quasi dicat: si moritur mors me non moriente secundum carnem, transeat calix; verum, quia non aliter hoc fiet, non quod ego volo, sed quod tu. Multi adhuc contristantur futura morte, sed habeant rectum cor, vitent mortem quam possunt; sed si non possunt, dicant id quod propter nos dominus dixit. Hieronymus.
Ex quo etiam usque in finem non cessat nos docere patribus obedire, et voluntatem eorum voluntati nostrae praeponere.
Sequitur et venit, et invenit eos dormientes.
Sicut enim dormiunt mente, sic et corpore. Post orationem autem dominus veniens, et videns discipulos dormientes, Petrum solum increpat; unde sequitur et ait Petro: simon, dormis? non potuisti una hora vigilare mecum? quasi dicat: qui una hora non potuisti mecum vigilare, quomodo mortem spernes tu qui spondes mori mecum? sequitur vigilate et orate, ut non intretis in tentationem, scilicet negandi me.
Beda. Non ait: orate ne tentemini, quia impossibile est humanam animam non tentari; sed ne intretis in tentationem; hoc est, ne vos tentatio superet. Hieronymus.
In tentationem autem intrare dicitur qui orare negligit.
Sequitur spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Theophylactus. Quasi dicat: spiritus quidem vester promptus est ad me non negandum, et propterea hoc promittitis; sed caro vestra intantum infirma est quod nisi dominus per orationem virtutem carni dederit, in tentationem intrabitis. Beda. Temerarios hic reprimit, qui quicquid crediderint, putant se consequi posse. Sed quantum ex mentis ardore confidimus, tantum ex fragilitate carnis timeamus. Facit etiam hic locus adversus eos qui dicunt unam in domino operationem et unam voluntatem fuisse.
Duas enim voluntates ostendit: humanam scilicet, quae propter infirmitatem carnis recusat passionem; et divinam, quae promptissima est.
Sequitur et iterum abiens oravit eumdem sermonem dicens. Theophylactus.
Ut scilicet per secundariam orationem, quod verus homo esset, affirmaret. Sequitur et reversus denuo, invenit eos dormientes; tamen non vehementer redarguit: erant enim oculi eorum gravati, scilicet somno, et ignorabant quid responderent ei. Per hoc infirmitatem humanam addiscas, ne scilicet gravati somno promittamus ea quae nobis impossibilia sunt.
Ideo tertio abiit ad orandum oratione praedicta: unde sequitur et venit tertio, et ait illis: dormite iam, et requiescite.
Non turbatur contra illos cum post redargutionem peius fecerint; sed ironice dicit illis dormite iam, et requiescite: quia iam sciebat quod proditor appropinquabat.
Et quod ironice dixerit, apparet per hoc quod subditur sufficit. Venit hora: ecce filius hominis tradetur in manus peccatorum. Hoc dicebat deridens somnum eorum, quasi diceret: nunc tempus est ut dormiatis quando inimicus appropinquat.
Deinde subiungit surgite, eamus: ecce qui me tradet prope est. Non ut fugerent hoc dicit, sed ut inimicis obviarent.
Augustinus de cons. Evang..
Vel aliter. Per hoc quod cum dixisset dormite iam, et requiescite, adiungit sufficit, et deinde infert venit hora, ecce tradetur filius hominis, utique intelligendum est post illud dormite et requiescite, siluisse dominum aliquantum, ut hoc fieret quod praemiserat; et tunc intulisse venit hora; et ideo interponit sufficit, scilicet quod requievistis. Hieronymus. Trina autem discipulorum dormitio tres mortuos quos dominus suscitavit significat; primus in domo, secundus ad sepulcrum, tertius de sepulcro. Trina autem domini vigilia docet nos orando et de praeteritis, et de futuris, et de praesentibus veniam rogare.