Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CCXIV . Augustinus Valentino Abbati et Monachis Adrumetinis, oborta inter eos dissensione de libero arbitrio et justitia Dei, ex prava interpretatione epistolae prolixioris ad Sixtum, docet fidem catholicam in illa epistola propugnatam hanc esse, quae neque liberum arbitrium neget, neque tantum ei tribuat, ut sine gratia Dei valeat quidquam ad bonum.
Domino dilectissimo, et in Christi membris honorando fratri VALENTINO, et fratribus qui tecum sunt, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Venerunt ad nos duo juvenes, Cresconius et 0969 Felix, de vestra congregatione se esse dicentes, qui nobis retulerunt monasterium vestrum nonnulla dissensione turbatum, eo quod quidam in vobis sic gratiam praedicent, ut negent hominis esse liberum arbitrium; et, quod est gravius, dicant quod in die judicii non sit redditurus Deus unicuique secundum opera ejus (Matth. XVI, 27, et Rom. II, 6). Etiam hoc tamen indicaverunt, quod plures vestrum non ita sentiant, sed liberum arbitrium adjuvari fateantur per Dei gratiam, ut recta sapiamus atque faciamus; ut cum venerit Dominus reddere unicuique secundum opera ejus, inveniat opera nostra bona, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Eph. II, 10). Hoc qui sentiunt, bene sentiunt.
2. Obsecro itaque vos, fratres, sicut Corinthios obsecravit Apostolus, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (I Cor. I, 10). Primo enim Dominus Jesus, sicut scriptum est in Evangelio Joannis apostoli, non venit ut judicaret mundum, sed ut salvaretur mundus per ipsum (Joan. III, 17). Postea vero, sicut scribit apostolus Paulus, judicabit Deus mundum (Rom. III, 6), quando venturus est, sicut tota Ecclesia in Symbolo confitetur, judicare vivos et mortuos. Si igitur non est Dei gratia, quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo judicat mundum? Proinde librum vel epistolam meam, quam secum ad nos supradicti attulerunt, secundum hanc fidem intelligite, ut neque negetis Dei gratiam, neque liberum arbitrium sic defendatis, ut a Dei gratia separetis, tanquam sine illa vel cogitare aliquid vel agere secundum Deum ulla ratione possimus; quod omnino non possumus. Propter hoc enim Dominus cum de fructu justitiae loqueretur, ait discipulis suis: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).
3. Unde supradictam epistolam ad Sixtum Romanae Ecclesiae presbyterum , contra novos haereticos Pelagianos noveritis esse conscriptam, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ut qui gloriatur, non in Domino, sed in seipso glorietur, hoc est in homine, non in Domino. Quod prohibet Apostolus, dicens, Nemo glorietur in homine (I Cor. III, 21); et alio loco, Qui gloriatur, inquit, in Domino glorietur (Id. I, 31). Illi vero haeretici seipsos a seipsis justos fieri putantes, quasi hoc eis non dederit Deus, sed ipsi sibi; non utique in Domino, sed in semetipsis gloriantur. Talibus enim dicit Apostolus: Quis enim te discernit? Quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis quae facta est ex Adam, non discernit hominem, ut eum faciat vas in honorem, non in contumeliam, nisi Deus. Sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus cum audisset, Quis enim te discernit? posset respondere vel voce vel cogitatione et dicere, Discernit me fides mea, discernit me oratio mea, discernit me justitia mea; mox Apostolus occurrit cogitationibus ejus et dixit: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (Id. IV, 7)? Sic autem gloriantur quasi non 0970 acceperint, qui se a seipsis justificari putant; ac per hoc in semetipsis, non in Domino gloriantur.
4. Propter quod ego in hac epistola quae ad vos pervenit, probavi per testimonia sanctarum Scripturarum, quae ibi potestis inspicere, et bona opera nostra, et pias orationes, et rectam fidem nullo modo in nobis esse potuisse, nisi haec acciperemus ab illo de quo dicit apostolus Jacobus, Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum (Jacobi I, 17); ne quisquam dicat meritis operum suorum, vel meritis orationum suarum, vel meritis fidei suae, sibi traditam Dei gratiam, et putetur verum esse quod illi haeretici dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari; quod omnino falsissimum est: non quia nullum est meritum, vel bonum piorum, vel malum impiorum; alioquin quomodo judicabit Deus mundum? sed misericordia et gratia Dei convertit hominem, de qua Psalmus dicit, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11); ut justificetur impius, hoc est ex impio fiat justus, et incipiat habere meritum bonum, quod Dominus coronabit, quando judicabitur mundus.
5. Multa erant quae vobis mittere cupiebam, quibus lectis, totam ipsam causam quae conciliis episcopalibus acta est adversus eosdem Pelagianos haereticos, diligentius et plenius nosse possetis; sed festinaverunt fratres, qui ex numero vestro ad nos venerunt, per quos vobis non rescripsimus ista, sed scripsimus. Nullas enim ad nos vestrae Charitatis litteras attulerunt: tamen suscepimus eos, quoniam simplicitas eorum satis indicabat nihil illos nobis potuisse confingere. Ideo autem festinaverunt, ut apud vos agerent Pascha, quo possit, adjuvante Domino, tam sanctus dies vestram pacem quam dissensionem potius invenire.
6. Melius autem facitis (quod multum rogo), si ipsum a quo dicunt se fuisse turbatos, ad me mittere non gravemini. Aut enim non intelligit librum meum, aut forte ipse non intelligitur, quando difficillimam quaestionem et paucis intelligibilem solvere atque enodare conatur. Ipsa est enim quaestio de gratia Dei, quae fecit ut homines non intelligentes putarent apostolum Paulum dicere: Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 8). Unde apostolus Petrus in secunda Epistola sua, Quapropter, inquit, charissimi, haec exspectantes satagite inviolati et immaculati apud eum reperiri in pace; et Domini nostri patientiam salutem existimate: sicut et dilectissimus frater noster Paulus, secundum eam quae data est ei sapientiam, scripsit vobis, ut et in omnibus epistolis loquens in eis de his; in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles homines pervertunt, sicut et caeteras Scripturas, ad proprium suum interitum (II Petr. III, 14-16.)
7. Cavete ergo quod tantus apostolus tam terribiliter dicit; et ubi sentitis vos non intelligere, interim credite divinis eloquiis, quia et liberum est hominis arbitrium, et gratia Dei, sine cujus adjutorio liberum arbitrium nec converti potest ad Deum, nec proficere in Deo. Et quod pie creditis, ut etiam sapienter intelligatis orate. Et ad hoc ipsum enim, id est, ut sapienter 0971 intelligamus, est utique liberum arbitrium. Nisi enim libero arbitrio intelligeremus atque saperemus, non nobis praeciperetur dicente Scriptura: Intelligite ergo qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite (Psal. XCIII, 8). Eo ipso quippe quo praeceptum et imperatum est ut intelligamus atque sapiamus, obedientia nostra requiritur, quae nulla potest esse sine libero arbitrio. Sed si posset hoc ipsum sine adjutorio Dei gratiae fieri per liberum arbitrium, ut intelligeremus atque saperemus, non diceretur Deo, Da mihi intellectum, et discam mandata tua (Psal. CXVIII, 125); neque in Evangelio scriptum esset, Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 45); nec Jacobus apostolus diceret, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei (Jacobi I, 5). Potens est autem Dominus qui et vobis donet et nobis, ut de vestra pace et pia consensione nuntiis celerrimis gaudeamus. Saluto vos, non solum meo nomine, sed etiam fratrum qui mecum sunt, et rogo ut pro nobis concorditer atque instanter oretis. Sit vobiscum Dominus.