PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Secus. "
Notat in hoc quod ipsi Domino, vere- cuade quantum potuit, se conjunxit et appropinquavit. Psal. xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini. Scivit enim quod etiam tactus fimbriae ipsius sanaret . Et ideo tactu pedum Christi virtutem daemonis expellere a se nitebatur : sciens illud Apostoli, II ad Corinth. VI, 15 : Quae conventio Christi ad Belial ? Et ideo quantum valuit, accessit non minus affectu per consensum, quam corpore per tactum. Genes. XXVII, 21 : Accede huc, ut tangam te, fili mi.
Locum autem competentem sibi elegit, qui est humilitatis et supplicationis, hoc est,
" Pedes ejus. "
Iste enim locus non est despectabilis : quia et ibi exit diabolus, et indoctus salutari imbuitur disciplina, et supplex adorando invenit suffragia.
De primo horum trium dicitur, Habacuc, III, 5 : Egredietur diabolus ante pedes ejus.
De secundo, Deuter. XXXIII, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.
De tertio autem in Psalmo cxxxi, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.
Pedes autem Domini quibus omnia opera sua, et maxime corda hominum perambulat, duo sunt: misericordia scilicet, pes mollis : et veritas sive justitia, pes durus et gravis. Psal. XXIV, 10 : Universae viae Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
Pes autem, ut dicunt Physici, ex quinque componitur ordinibus ossium. Sed in pectine pedis isti ordines habent juncturas strictas, et in digitis habent juncturas laxas. Misericordiae pes quinque habet compositionis suae ordines, quia est misericordia dulciter peccatorem suscipiens, est misericordia multum de- biti relaxans, est misericordia ad paenitentiam exspectans, est misericordia in satisfaciendo adjuvans, et est misericordia tandem in toto a peccato liberans : et iste est pes unus tota devotione complectendus.
De suscipiente quidem misericordia habetur, Luc. xv, 20, ubi pater in amplexibus et osculis filium peccatorem suscepit post multa dispendia vitae luxuriosae.
De misericordia autem relaxante magnam partem debitorum, Job, XI, 6 : Intelligeres quod multo minora exigaris ab eo, quam meretur iniquitas tua.
De misericordia ad paenitentiam exspectante, Isa. xlii, 14 : Tacui semper, silui, patiens fui. Isa. xxx, 18 : Exspectat Dominus ut misereatur vestri.
De misericordia adjuvante, Psal. IX, 10 : Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
De misericordia in toto liberante, Matth. xviii, 27 : Miserius autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. Et, Luc. vii, 12 : Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque.
Similiter autem pes justitiae habet quasi ossium ordines quinque ex quibus componitur, quorum unus est justitiae inflexibilis rigor : secundus autem, comminationum timor : tertius autem, quia non tantum commissorum, sed etiam usurarum est implacabilis exactor : quartus autem, sententiarum inevitabilis et incontradicibilis ipse judex est tentor : quintus autem, quia in potestate justitiae durissimus est inimicoum dominator et conculcator.
De primo, II ad Timoth. ii, 13 : Si non credimus, ille fidelis permanet: negare seipsum non potest. Proverb. VI, 35 : Non acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
De secundo, Ad Hebr. xii, 21 : Et itaterribile erat quod videbatur. Moyses dixit : Exterritus sum et tremebundus. Exod. xx, 18 : Perterriti ac pavore concussi, steterunt procul. Job, XXVI, 14 : Cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?
De tertio, Matth. xxv, 26 et 27 : Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi : oportuit ergo te committere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
De quarto, Matth. xxv, 41 : Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Et stat sententia et obtinet vim, quia sequitur : Et ibunt in ignem aeternum. Nec est quem non terreat illa sententia. Psal. xc, 3 : Ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. Hoc est verbum asperum quod est condemnatio in . ignem aeternum. " Laqueus autem, ut dicit beatus Bernardus, est pondus cate-"nurum stringentium, stridentium,uren-" tium, et in morte tenentium. "
De quinto autem, in quo super colla inimicorum extolletur, sicut Dominus dicit. Isa. lxiii, 3 : Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea. Isa. II, 11 : Exaltabitur Dominus solus in die illa : quia tunc implebitur quod dicit Psalmus CIX, 1 : Ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Isti sunt pedes Domini : de quibus, Zachar. XIV, 4, dicitur : Stabunt pedes ejus in die illa super montem olivarum, hoc est, misericordiae et miserationum : quia, sicut dicitur, Jacob. II, 13 : Superexaltat misericordia judicium.
Hos pedes Domini tota devotione peccatrix ista complexa est : pedem misericordiae quaerens per spem veniae, pedem autem veritatis sive justitiae per timorem qui est initium sapientiae. Timor quidem, ut dicitur, Eccli. i, 27 et 28, expellit peccatum : nam qui sine timore est, non poterit justificari. Hic etiam excludit timorem qui contrarius est ve- ritati. Ad Roman. XI, 20 : Noli altum sapere, sed time.
Dicit etiam Glossa, quod pedes Domini sunt pauperes. Et pedes etiam Domini portantes, sunt verbi Dei praedicatores. Pedes etiam Domini in cor portantes, sunt intellectus et affectus primae Deisusceptiones. Duo enim pedes quibus anima occurrit Deo, sunt intellectus et affectus. Pedes autem quos Deus ponit in animam, sunt illuminatio veritatis, et charitas bonitatis et dulcedinis ipsius. Quando enim Dominus dicit. Matth. xxv, 40 : Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis : tunc pedes Sanctorum suos reputat.
Lavantur autem pedes pauperum, quando necessitates eorum consolantur per eleemosynas. I ad Timoth. v, 10 : Si Sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit. Genes. XVIII, 4 et 5 : Lavete pedes vestros, et requiescite sub arbore : ponamque buccellam panis.
De pedibus autem praedicantium, Isa. LII, 7 : Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem : annuntiantis bonum ! Istud autem leve est prosequi in littera : et ideo ad primam recurrendum est expositionem.
Jam enim habitum est totum hoc quo se haec peccatrix ad obsequendum Domino praeparavit.
Obsequium autem quod impendit, consistit in quatuor, scilicet, in pedum rigatione, in rigatorum pedum mundissima tersione, in tersorum pedum deosculatione, et in osculatorum et lassorum pedum suavissima unctione.
De primo horum dicit :
" Lacrymis coepit rigare pedes ejus. "
Et in hoc rursum notantur quatuor. Primum est abundans lacrymarum effusio. Secundum, impigra lotionis obsecutio. Tertium, pedum Domini ad spiri- tualium germinum foecunditatem effusio. Quartum est extremorum Domini quae magis indigebant, prudens et humilis procuratio.
De primo notandum, quod oportuit quod multum abunde lacrymas funderet, quae ambos pedes non solum infundere, sed et lavare et lotos rigare cupiebat. Jerem. IX, 1 : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo die ac nocte? Psal. cxviii, 136 : Exitus aquarum deduxerunt oculi mei.
Unde ista flevit abundanter, et fudit lacrymas,proprietatem omnium lacrymarum habentes. Lacryma enim est clara sive pura, est salsa, est calida, est humida.
Clara ut non sordidet, sed sordida detergens. Psal. VI, 7 : Lavabo per singulas noctes lectum meum : lacrymis meis stratum meum rigabo, hoc est, tenebras peccati et turpitudinem stratus ad purum lavabo. Isa. I, 16 : Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.
Salsa autem est in fletus amaritudine. IV Reg. IV, 27 : Dimitte illam : anima enim ejus in amaritudine est. Ita dixit Eliseus de muliere quae tenuit pedes ejus. I Reg. I, 10 : Cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum flens largiter. Rulh, I, 20: Ne vocetis me Noemi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.
Calidae sunt etiam lacrymae : quia de calida contritione et devotione et charitate procedunt. Psal. XXXVIII, 4 : Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. Istud significatum est, Genes. XXXVI, 24, ubi Ana invenit aquas calidas in deserto. Ana enim interpretatur gratificatio, et significat istam peccatricem desertam quae ferventissimas super Dominum effudit lacrymas ut grata efficeretur.
Humidas eliam effudit lacrymas, quae , infundere possent et rigare. Psal. VI, 7, secundum aliam translationem : " Lacrymis meis stratum meum natare feci . " Ex humiditate enim habent, quod ablutivae sunt: et quando humor procedit ex intimis, tunc magis lavat : quia ante se sordes propellit. Jerem. IV, 14 : Lava a malitia cor tuum, Jerusalem. Sic ergo flens largiter et ista, mundata est Iota lacrymis. Gregorius : " Lavans lacrymis " maculas criminis, susceptoris sui teti-" git vestigia : ac prava sua derelinquens " itinera, illi postea assidebat, et ver-" bum illius semper audiebat. "
De impigra autem obsecutionis diligentia dicit :
" Coepit. "
Non enim ita coepit, quod coeptum opus non perficeret : sed quia ita diligens fuit ac si omni hora inciperet, ideo dicit : " Caepit. " Eccli. XVIII, 6 : Cum consummaverit homo, tunc incipiet. Psal. lxxvi, 11 : Dixi: Nunc coepi: haec mutatio dexterae Excelsi.