QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum ens secuidum se dividatur in decem Genera?
Arist, hic cap. 7. et in Ante praedicam, c. 5. D.Thom. hic lect. 7. et d veritate q. i. art. 1. Alex. 7. a. Met. text. 14. Soncinas, ibid. q. 13. Anlon. Andr. q. 7. Ja vellus in praedicamentis tract. 5. p.2. c. 1. Jan lun. ibid. q. 13 . Ferrar. 3. Physic. q. 5. Occliam. quodlib. 5. q. 22. Joan. Major. in Praedic, q. 10. Vide Scot. ibid. q. i. et 11.
Quod non, ex parte divisi, si ens secundum se, cum sic non eget altero, 1. Poster. t. c. 9. tertio modo per se, sed accidens eget alio, ergo non est ens secundum se. Dicitur quod ens non dividitur hic, sicut accipitur ibi scilicet pro ente solitario, scilicet pro prima substantia, sed accipitur hic pro quolibet quod non aggregat in se diversas naturas. Contra 7. hujus, text. c. 21 non est idem quidditas albi cum albo, nec musici cum musico, propter duplex significare: ergo accidentia quaecumque significant aggregatum. Item, ad principale ex parte dividentium 5. Topic. Cap. 15. quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit : generalissimum est tale: ergo, etc. Quod sint tantum duo, ens dividitur in ens per se et non per se. Similiter dividitur in ens in alio et non in alio, in ens dependens et non dependens; ergo sicut unum membrum est generalissimum, ita et reliquum. Dicitur hic quod consequentia non valet, quia unum membrum est univocum, aliud aequivocum : aequivocum potest plura continere sub se quam univocum: ideo, etc.
Contra, 1. Topic. cap. 12. quot modis dicitur unum oppositorum, tot et reliquum; ergo si divisio sit per opposita, si unum membrum est commune ad novem et reliquum. Similiter si unum membrum divisionis sit aequivocum ad genera novem: ergo nullum accidentium plus convenit cum alio quam cum substantia: hoc est inconveniens , cum alia dependeant a substantia, et substantia non dependet. Similiter divisio non esset verior quam hic; ens aliud Quando, aliud non Quando. Item, ad principale de Quantitate, quod sint duo genera: in omni uno genere est unum primum, in quantitate sunt duo, unitas et punctum. Dicitur quod non sunt duo prima simpliciter, sed unum et punctus reducuntur ad unitatem 5. hujus, t. c 12. inde, 1. de Anim. t. c. 68. t. c. 42. de Uno, omnino indivisibile non habens positionem est unitas: habens vero positionem est punctus, et 1. Poster. quod punctus est unitas habens positionem. Contra, sicut principium ad principium, sic principiatum ad principiatum: si ergo punctus habens positionem, reducitur ad unum, tunc quantitas continua ad discretam, et tunc non sunt species unius generis, quia genus aeque primo dicitur de suis speciebus. Item, haec est falsa, punctus est unitas habens positionem, nec oportet allegare Philosophum, qui loquitur secundum positionem Platonis, ponentis quantitates esse substantias rerum, non secundum propriam, quoniam Philosophus dicit 1. Posteriorum: Punctus est substantia habens positionem, hoc autem est falsum secundum ejus intentionem, quod punctus sit substantia: ergo aliter loquitur. Item, omne genus dividitur primo per duas differentias tantum in duas species primas: quantitas in Praedicamentis habet duas divisiones, quarum neutra continetur sub alia, sed utraque prima. Cujus probatio est, quia sub continua non continetur habere positionem. Nec discreta, quia utraque tam quantitas continua, quam discreta potest esse sine positione: ergo est duo genera.
De Qualitate habet quatuor species primas. De Relatione quod sunt duo, omne relativum. refertur ad correlativum, quod est simul cum eo, ergo generalissimum ad aliquod aeque primum eo; ergo duo prima. De Actione et Passione, sunt essentialiter relationes: ergo non distincta genera. Probatio, omne illud est essentialiter relatio, quo aliquid formaliter refertur, sed actio et passio sunt hujusmodi; ergo, etc. Probatio, calefaciens refertur ad calefactum, sed calefaciens inquantum calefaciens formaliter actione est calefaciens, et calefactum tale per passionem. De Ubi et Quando; Ubi est esse in loco, et Quando est esse in tempore;esse in aliquo loco, non est alterius generis quam illud in quo est, sicut nec esse in sanitate est alterius generis quam sanitas, quia si sic, tunc essent 18. genera generalissima in accidentibus ; ergo esse in Ubi, et in tempore, est ejusdem generis cum loco et tempore. Item, Positio est ordo partium in loco, de quidditate positionis non est pars ; quia pars est in genere Relationis, nec est esse in loco, quia tunc Positio esset Ubi: ergo est essentialiter ordo, et ordo est relatio: ergo positio est relatio essentialiter. De Habitu, habitus est habitudo media inter rem habitam et habentem, sed hoc est relatio. Item, habitus est medium inter habentem et rem habitam, sicut factio, medium inter facientem et rem factam : sed factio facit duo generalissima per hoc quod est ab hoc et in hoc ; ergo et ista. Oppositum dicit Philosophus in Praedicamentis, scilicet singulum incomplexorum, aut signifi cat, etc. Nota, est hic oppositum, quia hic omittit duo, et dicit Commentator quod propter brevitatem, sed quae prolixitas fuisset dixisse duo verba, et haec necessaria? i Dubium est de istis Praedicamentis, quomodo quodlibet genus est in se unum, cum in multis non videatur esserealitas una aliqua in omnibus speciebus substantiae in Angelo, in corpore, ut qualitatis in quatuor speciebus, etc. Aliud dubium quare non est duplex Quando, Ubi, Situs, Habitus activum scilicet et passivum ? Ubi etiam sunt aspectus potentiarum animae? inclinationes etiam violentae datae mobilibus a moventibus? species genitae sensibiles, vel intelligibiles? ubi est motus,ubi principia substantiae, cum quodlibet istorum sit aliquod ens secundum se, quia habens unum quid? Quare etiam concreta non sunt genera sicut abstracta ?