REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum materia sit entitas distincta a forma ?
Alens. I. p. q. 12. m. 2. art. I. D. Bonav. hic a I. q I. D. Thom. I. p. q. 66. a. I. Henric quodl. I. q. 16. Richard. hic q. I. 2. et 3. Suar. I. Metaph. d. 13. q. I. et 5.et alibi. Scolhic q. 2. et in tract. de Rerumprinc. q. 8. a. 1. et seqq.
Circa hanc distinctionem duodecimam quaeritur primo : Utrum
materia in re generabili et corruptibili sit entitas positiva distincta a forma ? Quod non. Probatio 7. Metaphysicae text. com. 8. materia non est quid, nec quale, nec quantum, nec aliquid entium, quibus ens determinatur, etc.
Dicetur forte quod materia est ens determinabile tantum, et non aliquid eorum, quibus ens determinabitur, sicut dicit Philosophus, quia est in potentia tantum.
Contra, si materia est ens in potentia, aut est ens in potentia materia, aut in potentia forma, aut in potentia compositum ; non in potentia forma, nec compositum, quia tunc utroque posito in esse, non esset materia. Similiter tunc posito in esse, quod esset alterum illorum, sequeretur impossibile posito possibili, etc. et eodem modo, materia non est in potentia materia, quia tunc materia non esset materia. Consequentia prima patet, quia ens non pluribus modis dicitur ex 7. de Anima.
Item, 5. Physicorum, text. 2. et 8. probat Aristoteles quod generatio non est motus sic : Quod generatur non est, quod movetur est;ergo quod generatur non movetur ;ergo generatio non est motus. Major non est vera, nisi de subjecto generationis, non de termino generationis, quia ille est quando generatur. Ex hoc arguitur : Si argumentum Philosophi valeat, oportet quod uniformiter accipiatur esse ejus quod movetur, et negatur ab eo quod generatur ; sed esse affirmatum de eo quod modo est, est esse in potentia, quia motus est actus entis in potentia, secundum quod in potentia, ex tertio Physicorum text. 6. ergo negatum de eo quod generatur, est esse in potentia ; ergo materia non est ens in potentia, et patet quod non est ens actu.
Item, primo Physicorum, text. 69. materia non est scibilis, nisi per analogiam ad formam ; sed si esset ens positivum realiter a forma distinctum, posset per se cognosci ; ergo, etc.
Item, si materia esset ens distinctum a forma, esset ens actu aliud a forma ; aut ergo actus, aut actum habens, aut compositum ex actu et potentia? Primum non, quia actus separat et distinguit ex 7. Metaph. text. 49. in fundamento autem naturae, quod est materia, nihil est distinctum, ex 2. Metaph. text. 7. nec potest esse compositum ex potentia et actu, quia tunc non esset primum principium ; ergo nulla est realitas positiva.
Contra 2. Phys. text. 28. et o. Metaph. text. 2. Materia est, ex qua fit res, cum insit. Per hoc quod est ex qua, patet quod non est forma ; ergo materia est manens, et terminus factionis est forma, et illud ex quo res fit, praecedet formam.
SCIIOLIUM I.
Senlentia D. Thomae, Alberti et aliorum in re generabili non esse duas entitates, lata refutatur ex Philosopho, rationibus, et ex Augustino, de quo Doctor in Oxon. hic a num. 3. et Physic. q. 19. 20. et 24. et lib. 2. q. 7. concludit et evidenter, maxime respectu animae intellectivae, quod materia est aliquid distinctum a forma.
Opinio una est, quae ponit rem generabilem et corruptibilem habere tantum in se unam realitatem positivam. Sed quidam tenentes hoc, dicunt eam esse materiam, et quidam formam, sed differunt illae opiniones solum in voce, et non in re. Nam dicentes illam unam realitatem esse materiam, dicunt materiam perfici in gradu entitatis suae cum res generatur, sicut quantitas interminata cum terminatur, non acquirit novam realitatem, sive entitatem aliam realiter ab ipsa, sed perficitur in gradu suae propriae entitatis cum terminatur. Ita dicitur quod forma est terminus intrinsecus materiae, et ideo rem aliquam generari non est nisi materiam perfici acquirendo gradum intrinsecum propriae suae entitatis.
Alii autem dicentes materiam non differre a forma, dicunt materiam proficere in formam sub gradibus suae entitatis ; et materia ut est sub hoc termino intrinseco, et compositum, ut vero est sub alio termino intrinseco, et aliud compositum.
Contra, I. Phys. text. com. 60. et primo de generat, text. com. 23. et 12. Metaph. text. com. 6. et 10. Omne agens naturale aliquid corrumpit, et aliquid producit in generatione naturali ; ergo oportet prius esse aliquid contrarium in generando. Ex hoc accipit Aristoteles ubi supra illam propositionem : Omne quod fil, ex opposito fit; sed unum oppositorum non fit aliud ; albedo enim non fit nigredo, neque concordia fit ex discordia ; ergo oportet aliquid commune manere aliud sub utroque terminorum. Et hoc est sic arguere : Omne agens naturale requirit potentiam in quam agit, et illam potentiam transmutat de opposito in oppositum ; oppositum autem non transfertur sic in oppositum, ita quod nihil remaneat commune utrique oppositorum, non enim albedo fit nigredo ; ergo aliquid praesupponitur, quod potest dici, hoc fit hoc.
Sed dicitur hic quod omne agens naturale requirit aliud in quod agat, et aliud est totum corrumpendum, non subjectum manens idem sub utroque terminorum, sed ipsum corrumpendum, quod non manet idem. Hoc confirmatur per Aristotelem I. de Generat. text. 10. et 23. ubi dicit quod generatio differt ab alteratione, quia in generatione totum transit in totum, sed in alteratione pars transit in partem, et ita cum ex aqua generatur aer, tota aqua transit in totum aerem, et non manet aliquid idem commune, sed totum est terminus a quo, et totum est terminus ad quem. Unde agens naturale praesupponit passum in quod agit, et hoc passum est corruptum, non tamen passivum commune utrique terminorum, quia nihil commune tale manet, quia totum vertitur in totum.
Contra, prius natura et ordine corrumpendum corrumpitur quam genitum generatur ; ergo in illo instanti naturae, in quo genitum generatur, nihil praesupponitur actioni generantis, cum tamen illa sit verior et perfectior actio, quam corruptio praecedens, quae erat alia actio prior ordine, et ita aliquid produceretur de nihilo.
Dices quod producere aliquid de nihilo est dupliciter, vel quia non de parte praesupposita, vel quia non de termino praesupposito, et illo modo non producit aliquod agens creatum de nihilo, sed necessario aliquid praesupponit ; Deus autem nihil praesupponit.
Contra, omne agens habens in potentia sua totum effectum, per quam potentiam totum producit, non minus potest illum effectum producere amoto quocumque, per quod nulla virtus sibi in agendo confertur, sed magis per illud sua virtus debilitatur ; hujusmodi autem est contrarium corrumpendum secundum se totum, si nihil sit in eo commune, quod natum sit suscipere formam ; ergo ignis generans ignem melius produceret nihilo praesupposito.
Confirmatur sic, agens naturale potens in aliquem effectum, de necessitate producit illum, si non prohibeatur ; sed ignis ille totum ignem generandum habet in potentia sua, et non impeditur, si non ponitur contrarium ; magis enim ex ejus praesentia impeditur, et ex ejus absentia expeditur ad agendum hoc compositum ; ergo agens naturale poterit creare.
Item, generatio naturalis non est ex parte generantis, sed ex parte illius, de quo fit generatio. Patet ex distinctione 18. hujus in prima quaestione de rationibus seminalibus ; si ergo genito non praesupponitur aliquid naturaliter ad formam ante ejus productionem, non esset potius productio aliquo modo naturalis per aliquid in ea prius quam creatio.
Aliter potest formari quaedam ratio superius facta sic : Nihil prohibet effectum produci ab agente continente virtualiter effectum sine isto, quo posito virtus agentis magis debilitatur quam fortificatur ; sed praesentia contrarii illius, de quo fit generatio, cum ex aqua generatur ignis, impedit virtutem activam generandi ignem ex aqua, ita quod virtus illa magis debilitatur ; ergo licet non esset praesentia illius contrarii, posset generari ignis, cum sit forma totaliter in virtute generantis, si non sit materia res alia a forma, et quia ignis generandus sit una forma simpliciter ; ergo totus ignis generandus est in virtute activa ignis generantis, vel agentis naturalis, cum sit simpliciter ; ergo potest producere totum ignem in esse sine contrario, quod magis impedit virtutem activam quam promovet.
Item, sub alia forma sic : Agens naturale non impeditum de necessitate agit, sive producit totum, quod est in virtute sua activa ; sed si materia non sit alia realitas a forma, totum generandum est in potentia generantis ; ergo cum virtus activa generantis non impediatur in absentia contrarii, imo magis impeditur ex ejus praesentia, sequitur quod generans possit totum effectum ponere in esse sine passivo, sive subjecto.
Item, secundo ad principale sic: Alia substantia est corruptibilis a principiis intrinsecis eo modo quo coelum non est corruptibile 7. Metaph. cap. 5. text. 22. Sed si substantia generabilis et corruptibilis sit simplex, non habebit in se principia corruptionis, quia in se non haberet principium, quo natum sit esse et non esse, quantum est in se ; ergo, etc.
Dicetur forte, quod licet sit forma simplex, tamen habet contrarium. Sed hoc non valet, quia haec substantia non est aliud in se per hoc quod habet contrarium ; quamvis enim habet contrarium, tamen in se non haberet principium, quo esset in potentia ad formam, et oppositum ejus esset simpliciter ; ergo in se non est corruptibile, cum in se non habeat principium, quo potest esse et non esse. Unde Aristoteles 7. Metaph. text. com. 22. probat quod omne generabile habet materiam, quia omne generabile potest esse et non esse ; hoc autem in unoquoque est materia ; nihil ergo intrinsece esset corruptibile, si non haberet materiam differentem a forma.
Item tertio sic : Si materia non sit entitas positiva alia a forma, non erit generatio, nec corruptio, nec alia mutatio, probatur quod nec generatio, nec corruptio, quia generatio est a non subjecto in subjectum, e converso corruptio, ut habetur 5. Phys. text. 7. Sed si substantia generabilis sit sub forma, non remanebit ibi subjectum aliquod. Item, nec alia mutatio, quia mutari est aliter se habere nunc quam prius ex 6. Phys. sed alietas est conditio entis, nam idem et diversum sunt differentiae entis ; ergo illud quod non est, non aliter se habet nunc quam prius ; ergo non mutatur. Item, mutatio est a privatione in habitum ; sed si corrumpendum sit forma tantum, non potest ibi esse a privatione, quia privatio non est nisi in susceptivo apto nato, et forma simplex non est susceptivum alterius sibi contrariae ; ergo nulla est mutatio.
Si dicatur, quod totum convertitur in totum, ut panis convertitur in corpus Christi, istud non est verum ; et esto quod ita sit, tamen talis conversio non est mutatio, quia nihil est ibi, quod aliter se habeat nunc quam prius.
Et si objiciatur ex Aristotele : Illud quod communiter dicitur, quod in generatione totum transmutatur in totum, dico quod in alia transmutatione, seu mutatione extra substantiam, sicut in alteratione, totum non transmutatur in totum, ut lignum calidum in lignum, quia ibi non est vere totum per se, quia est tantum totum per accidens, et totum secundum quid, quod non est aliud nisi partes, sicut acervus lapidum, non est nisi lapides, et ideo in alteratione non dicitur mutatio totius in totum. Sed in generatione substantiali, esto quod ibi sunt plures formae, totum est vere unum, et ideo cum ex aqua generatur ignis, aqua, (quae est quoddam totum habens partes realiter distinctas, quae vere faciunt unum per se) tota transit in ignem, qui est totum vere unum ; sed non sequitur quod nihil maneat commune, quia primum totum fuit unum totum per se, et recedente prima forma, advenit materiae nova forma, quae facit aliud totum per se, et ideo quia unum totum succedit alteri, ideo dicitur totum conversum esse in totum, manet tamen subjectum commune.
Item, quarto sic : In omni genere causae est reperire ordinem per se, et statum ex2. Metaphysicae text. 5.
ergo in genere causae materialis est dare unum primum receptivum ; sed primum receptivum est distinctum realiter a recepto, quia idem non recipit seipsum ; ergo in omni substantia generabili est aliqua entitas positiva. alia a forma.
Item, aliquod ens est causatum a quatuor causis ; sed si compositum non sit nisi forma tantum, non habens materiam partem sui distinctam a forma, non esset causatum a quatuor causis, quia tunc materia non esset causa distincta contra formam.
Item, substantia dividitur in substantiam simplicem et compositam ; sed composita substantia habet necessario aliam entitatem positivam, realiter distinctam a forma, aliter non esset realiter composita.
Item, Augustinus 12. Confessionum cap. 32. Domine, duo fecisti, unum prope te, ut Angelicam naturam ; alterum prope nihil, ut informem materiam. Et ibidem dicit : Materia non est omnino nihil; et similiter 7. super Genesim ad litteram, et materia est aliqua entitas.
Cum autem dicitur secundum superius opinantes, quod materia proficit in gradu suae entitatis, istud non valet, quia forma esset terminus intrinsecus, et sic res generabiles et corruptibiles non distinguerentur specie, quia ille terminus intrinsecus non variat speciem.
Item, manifestum est quod anima intellectiva non est terminus intrinsecus, nec potest materiam perficere in illum gradum. Ideo tenendum est, materiam esse aliquid positivum potentiale, habens naturalem inclinationem ad aliam formam naturalem, quae includit non esse formae quam habet, et sic ex illo est generatio naturalis per se et primo, inquantum habet inclinationem naturalem ad aliam formam. Unde ex inclinatione illius principii, est generatio naturalis ; corruptio vero est ex consequenti naturalem inclinationem ejusdem principii ; dico ergo quod materia est alia entitas a forma.