LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De convenientibus aluo.
Alnus est arbor nota in sexto et septimo climatibus. Nascitur enim in locis aquosis quae sunt paludosi Est autem rubei ligni, et fusci corticis, non multum asperi : combustum autem habet favillam albiorem quam aliquod genus ligni quod sit notum nobis : et quasi totum evanescit in favillam talem, eo quod parum respectu suae quantitatis relinquit de carbonibus : et quos relinquit, sunt non solidi neque duri. Crescit autem tunicis ligneis, poris suis recte ascendentibus. Sed dum est viride, non est adeo scissibile sicut abies : sed postquam siccatur, scissibilius efficitur : et est folium ejus in figura et quantitate sicut folium pyri : sed non est adeo solidum, et in colore magis est ad fuscitatem declinans : et folia ejus quando sunt primo egredientia de gemmis suis, habent humorem pinguem et viscosum, sicut folia populi : sed differunt in hoc quod humor alni non
est aromaticus sicut humor qui est in lolio populi. Sed hoc expertum est, quod folia alui recenter egressa sparsa in lectis et . cameris, occidunt pulices. Pulices namque adhaerent humori pingui, qui est in foliis ejus, et capiuntur sicut viscoso quodam, et moriuntur.
Habet autem lignum hoc specialem imputribilitatem in aquam positum : si enim viride immittatur in aqua, ita quod continue in aqua sit, perpetuo viride conservatur, ita quod vidimus viride hic quod per ducentos annos, ut aestimari poterat, in aqua remanserat : propter quod illi qui turres et muros in locis aquosis constituunt, primo replent fundum palis alueis profunde infrxis, et super capita illorum jaciunt murorum fundamenta, et inveniuntur perpetuis temporibus durare. Arbor est mediocris staturae, emittens a se superfluitatem longam, sicut nux et corillus : et haec emittit in hyeme sicut praedictae arbores. Sed in aestate non invenitur in ea fructus nisi evanidus, et ille est coloris nigri in quantitate sicut fructus olivae, sed in substantia est compositus ex lignis et corticibus quibusdam sicut pomum abietis, et inter cortices et sui pomi lignula habet grana seminis sui, quae sunt omnino vana : et nihil germinatur ex eis. Horum autem omnium nihil est difficile invenire causas ex ante dictis principiis.