REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Ostendit eos, qui asserunt materiam esse tantum ens in potentia objectiva, revera negare materiam ; et omnes rationes allatas contra primam sententiam facere contra eos, quia esse in potentia objectiva, est non esse vere, sed posse poni in esse, quomodo Antichristus est jam in potentia objectiva. Resolvit ergo materiam esse veram entitatem existentem distinctam a forma, et esse ens in potentia subjectiva ut actuetur ab ipsa ; quod clarissime probant ejus rationes.
Secundo videndum est quale ens est materia? Dico quod est ens in potentia. Sed hoc dupliciter potest intelligi, nam aliquid dicitur esse in potentia sicut terminus potentiae, et ad illud est potentia. Aliud vero dicitur esse in potentia sicut subjectum potentiae, et imperfectum est in potentia ad aliud, ita quod in se est aliquod ens natum suscipere perfectionem et actum ab alio.
Prima potentia vocatur objectiva, secunda dicitur subjectiva, nam alio modo superficies est in potentia ad albedinem, et alio modo albedo est in potentia antequam sit ; et aliquando istae duae potentiae non sunt realiter diversae, quia respectu agentis naturalis nunquam est potentia objectiva, nisi fundata in potentia subjectiva, quia nihil potest fieri ab agente naturali, nisi de potentia subjectiva ; sed possibile est potentiam objectivam esse sine subjectiva, sicut patet in creatione, ubi tantum est potentia obedientialis.
Qui ergo dicunt quod materia est ens in potentia, quod manet esse in potentia, sicut illud ens in potentia, quod nondum est, sed tantum est in virtute suae causae, non possunt salvare mutationem aliquam, quia tunc nihil esset praesuppositum agenti, quia quod sic est in potentia, non plus est quam albedo, quae post unum aut alterum annum erit, imo est nihil in se. Unde si materia esset tale ens in potentia, non esset aliqua mutatio, quia nihil esset aliter se habens nunc quam prius, et per consequens materia non esset subjectum alicujus mutationis, sed terminus.
Qualiter ergo materia est ens in potentia ? Dico quod materia est per se principium, ex primo Physic. text. 52. Est etiam per se causa, ex 2. Phys. text. 7. et 5. Metaph. text. 28. Est etiam per se pars compositi, ex 7. Metaph. text. 2. Et est per se subjectum generationis ex 5. Physic. text. 17. manens idem in tota mutatione, ex I. Physic. text. 7.et 8. Et ut probatum est per tertiam rationem, est etiam terminus creationis, per Augustinum 12. Confess. et etiam per Aristotelem I. Physicor, text. 60. est ingenita et incorruptibilis ;ergo est aliquod ens positivum extra suam causam, non solum ens in potentia, ut est Antichristus, vel aliquod aliud, quod solum habet esse, quia datur agens sufficiens productionis suae, quia tale ens non est per se causa, nec est principium per se, nec pars compositi, nec etiam tale manet idem sub utroque extremo, quia est terminus mutationis. Nec potest materia esse ens in potentia, ut potentia dicit respectum ad terminum mutationis, quia talis respectus mutatur ad mutationem terminorum, ex 3. Physic. de posse sanari, et posse laborare ; materia autem manet eadem sub terminis oppositis ; erit ergo in potentia, ut principium potentiale.
Item, creatio non terminatur ad illud, quod tantum habet esse intra virtutem suae causae ; materia autem est terminus verae et realis creatio nis, ut patet per Augustinum, ubi supra ; ideo est ens verum distinctum ab entitate formae.
Dicitur etiam esse ens in potentia, quia ens receptivum actus substantialis primo, et accidentalis mediante forma substantiali, et ideo licet aliquo modo dicatur ens in actu, prout ens in actu distinguitur contra esse in potentia suae causae, quia est aliquid extra causam suam, tamen distinguitur contra actum distinguentem et completum speciei, et ideo describitur per ens in potentia, quia est maxime receptivum actus, non quod omnino non sit ens, nisi in potentia, sicut anima Antichristi.