MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Etenim si hoc esset propter sexus. indignitatem, tunc cum major sit indignitas culpae quam naturae, potius mali quam mulieres non deberent sig. enealogizari : hoc autem patet esse falsum, ut in Cain et Esau.
Si autem hic diceretur, quod sit propter generandi principalitatem : quia masculus generat in altero, foemina ab altero : per hoc dictum non solvitur, quod genealogizandi a maribus et feminis generantur.
Si autem diceretur, quod hoc sit propter peccati principium quod.fuit a muliere, secundum hoc viri non debent sig. e-
iiealogzari : quia per virum transmissum est peccatum originale : quia in Adam omnes peccaverunt : non enim peccatum originale contraxissemus, si
Adam non peccasset et per aliam generasset.
Item, Si dicitur quod hoc est propter mysterium : quia filii signant opera virtutum, filiae opera infirmitatis : hoc etiam sufficere non videretur, cum mali filii directius et expressius opera mala significent, quam filiae. Et sic nulla videtur causa, quod mulieres non genealogizentur in sacra Scriptura.
Item, Constat quod hoc ipsum quod non genealogizantur, fit in aliquam paenam mulierum : ergo quidquid fiet de aliis, illa benedicta inter mulieres exempta est ab omni peccato muliebri : quare cessante causa maledicti, debuit genealogizari.