72. De Beata Maria V. Tempore Paschali.
80. In Festo S. Nicolai. De Episcopo Puerorum.
86. De paenitentia non differenda.
91. De Paenitentia et de Statu mundano.
93. Planctus de temporum nequitia.
95. Adhortatio ad bellum sacrum.
96. Adhortatio ad bellum sacram.
98. Pro Vacatione in Natali Domini.
99. Pro Vacatione in Natali Domini.
100. Pro Vacatione in Natali Domini.
101. Pro Vacatione in Natali Domini.
102. Pro Vacatione in Natali Domini.
108. Altercatio inter Fratres et Magistrum.
II. CANTIONUM BOHEMICARUM AUCTARIUM.
122. De sanctissima Trinitate.
123. De sanctissima Trinitate.
158. De ss. Iacobo et Christophoro.
159. De s. Iohanne Evangelista.
177. De sanctissima Trinitate.
Doctorem nostrum puerorum turba salutat,
Nam nihil utilius esse salute putat.
1. Doctor, vatum gloria,
Decus morum, cui
Dedit sapientia
Primitias sui,
Rex qui regit omnia,
Sit protector tui,
Dans tibi perpetua
prosperitate frui.
2. Quisquam tibi similis
Non fuit hactenus,
Corpore curabilis
Moribus es plenus,
Nam, licet sis nobilis,
Avis tam serenus,
Exsuperas morum
nobilitate genus.
3. Es virtutum alveus,
Custos et patronus,
Totus es sidereus,
Tam ad bonum promis,
Quodsi essem ferreus,
Tamen, quam sis bonus,
Dicere conantem
debilitaret onus.
4. Sed ut loquar brevius,
Conferri tibi res
Nulla potest, totius
Bonitatis vir es,
Nam in sensu potius
Quam Salomon vires;
Heu mihi, tam parvas
quodhabentmeacarminavires !
5. Non mirum, languescimus
Intus atque foris,
Nam, quidquid habuimus
In vultu decoris,
Penitus consumpsimus
Sub pondus laboris,
Quidquid et in nobis
vivi fuit atque vigoris.
6. Sufferri diutius
Nequit labor gravis ;
Quid est bono firmius?
Defecit sua vis;
Sis ergo propitius
Nobis et suavis,
Nostra ne quam citius
mergatur in aequore navis.
7. Nos per anni circulum
Fuimus studentes,
Studendo corpusculum
Nostrum atterantes,
Parum cordis oculum
Alibi ponentes,
Sufficiens epulum
vix nobis suscipientes.
8. Non modo contrarius
Nostrae voluntati,
Da portum quam citius
Fatigatae rati,
Nam cura diutius
Scholarum gravati,
Possumus ulterius
vix graviora pati.
9. Sine mora licitum
Sit nobis collatum,
Ut colamus inclitum
Regem regum natum,
Ortum tam insolitum,
Tam longe praefatum,
Pandite nunc nobis
praesentia numina vatum.
10. Deus volens solvere,
Quod promisit pridem,
Mariam eligere
Thalamum, ibidem
Voluit et sumere
Carnem manens idem,
Quod fuit, et sumptam
pace manere fidem.
11. Est factus ad virginem
Sermo Gabrielis:
Tu paries hominem
Deumque de caelis,
Virgo noscens neminem
Stupet de loquelis,
Donec ait Gabriel:
careant tua verba querelis.
12. Virtus sancti flaminis
Obumbrans credentem
Te faciet hominis
Deique parentem.
Fit consensus virginis.
Mox omnipotentem
Concipit in gremio
caelum terramque regentem.
13. Clauso puer limine
Prodit, alienae
Sunt omnes a virgine
Parientis poenae,
Sonat in hoc numine
Talis ortus bene
Excedente modum
stadium mortalis habenae.
14. O mira sollemnitas
Domini natalis,
Peperit qua castitas
Christum virginalis,
Particeps divinitas
Fit vitae carnalis !
Debet in hac solitis
poena carere malis.
15. Propter imminentia
Festa regis tanti
Praestetur licentia
Clero postulanti ;
Ne moveam taedia
Prece tam instanti,
Verba mihi desunt
eadem tam saepe roganti.
16. Ergo parce miseris
Potius concite,
Miserere miseris
Aliorum rite,
Et si nobis dixeris
Licitum dans ''Ite,
''Detur inoffensae
metas tibi tangere vitae.
17. Da licitum omnibus,
Doctor, modo quoquo,
Pro me, pro sodalibus
Unde Deum voco,
Quod veres de talibus
Aliter sub ioco,
Defuit hic uno
litera nostra loco.
Tu qui cuncta regis, dignus diademate regis,
Qui dator es legis, mihi sis protector et aegis.