QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum Praedicamenta distinguantur realiter?
D.Thom. 11. Met. lect. 9. Alens. hic text. 14. Capriol 1. dist. S.g. 2. 1)arand. ibid. dist. 30. q. 2. Joan. de Gand. 3. Phys. q. 5. Paul.Venet. c. 31. Met. Sonem. 5. Met. quaest. 13. Herveus quodlib. 1. q. 9. Ferrar. 3. Phys. q. 5. Fons. 5. Met.c. 7. q. 3. sect. 3. Suar.dist. 39. Met. sect. 2. num. 21. Vasq. 1. p.disp. 138. et disp. 175.
Quod non, Quantitas est essentialiter divisibilis in ea quae insunt, etc. tale est substantia corporea, sive essentia addita. Probatio, subjectum secundum quod subjectum naturaliter est prius accidente; ergo substantia corporea naturaliter est prior quantitate, cum sit subjectum ejus ; sed talis substantia non potest recipere quantitatem, nisi in partibus ejus, quia de ratione quantitatis, est habere partem extra partem, et indivisibile non potest recipere divisibile; ergo de ratione susceptivi inquantum hujusmodi, est habere partes ejusdem rationis.
De Qualitate, qualitas dicitur uno modo differentia substantiae, differentia non differt essentialiter a substantia;ergo, etc. Item,qualitas quartae speciei non differt essentialiter a quantitate ; ergo non distinguitur. Probatio, si figura distingueretur essentialiter a corpore, cum utrumque sit absolutum: ergo Deus posset facere corpus sine figura, et ita non terminatum. Item, tunc posset quantitas intelligi sine figuratione, quae est terminus, quod est contra Philosophum 3. Phys. text. com. 40. non potest intelligi corpus, nisi terminatum superficie, c. de Infinito ibi : Rationobiliter, etcprima ratione. Similiter 3. hujus, t. c. 17. 16. q. argum. 2. sine his scilicet superficie et linea, impossibile est esse corpus, quia his definitur et non e converso.
De Relatione, advenit sine reali mutatione: ergo non est res vera distincta: antecedens probatur per Aristotelem 5. Physic. t.c. 10. Sed hoc non valet, quia ibi similiter negat motum esse in Substantia et in Ad aliquid; manifestum est quod hoc non est, nisi de motu distincto contra mutationem, quia in substantia est mutatio, ut in termino. Dicitur tamen ad illam rationem, quod illud cui advenit non mutatur in se, sed in habitudine ad aliud, id est, in aliter se habendo ad aliud. Contra, omnis forma naturaliter prius inest subjecto suo, quam subjectum sit talesecundum illam formam ; ergo relatio prius naturaliter inest subjecto in se, quam subjectum se habeat secundum illam in habitudine ad aliud: ergo in illo priori aliter se habebit in se, et sic mutatio in se.
De Actione et Passione, quod non differunt, quoniam sunt motus, et unus motus, et hoc essentialiter, probatio 5. Phys. text. com, 10. Probat Aristoteles quod ad Actionem ut ad Passionem non est motus, quia nullius motus, est motus, actio est motus: ergo. Si intelligatur minor genitive, sic non valebit argumentum: ergo oportet accipere pro minore, quod actio est motus nominative. Probatio quod argumentum non concluderet si minor acciperetur genitive, quia non sequitur, nullius substantiae est motus ; albedo est substantiae genitive, ergo albedinis non est motus, cum ergo non valet hic, nec alibi, dicitur quod sunt unius motus, ut subjecti. Et respondetur ad argumentum quod non est a toto in quantitate, tanquam a superiori ad inferius, sed a majori, videlicet si motus non est motus: multo fortius nec actio, nec passio, quia motus magis terminatur ad motum, quam ad passionem vel actionem, quia motus qui est eorum subjectum, est magis determinatus et absolutus, quam quae in eo sunt, tunc a majori procedit dictum Philosophi. Contra, si non sunt essentialiter motus sunt aliquid aliud essentialiter, sed nihil videtur esse in actione, nisi motus cum respectu ab agente, nec in passione, nisi motus cum respectu in passo ; ergo sunt essentialiter respectus, ex quo non sunt motus per te. Item, nec respondetur ad argumentum, quaero de qua determinatione intelligitur; si perfectionis, cum ad substantiam non possit esse motus, ergo nec ad accidens potest esse motus ; si determinatione permanentiae, tunc nihil ad propositum, quia motus est successivus secundum essentiam, et non actio, quia potest esse in instanti, et nullus motus potest esse in instanti.
De Ubi et Quando, Quando non differt essentialiter a tempore, quia omne quod essentialiter estsuccessivum et continuum, est tempus vel motus, sed Quando est hujusmodi ; ergo, etc. Probatio minoris, omnis mensura propria successivi, est successiva ; Quando est mensura propria successivi, inquantum tale: ergo, etc. Probatio assumpti, quando venit? heri ; quando veniet? cras. Auctor 6. Principiorum vult quod per se differentiae Quando, sunt praesens, praeteritum et futurum. Loquitur ibi de praesenti divisibili, patet ex definitione sua ibi, cujus pars praeteriit, pars est futura; ergo, etc.
De Ubi, denominativum non significat aliud quam abstractum in Praedicamentis, album significat solam qualitatem, etc. tunc nec Quando a tempore, nec Ubi a loco, distinguuntur. De omnibus in communi sic : Praedicamenta secundum quod Praedicamenta, non sunt res; ergo nec distinguuntur realiter. Probatio antecedentis, sunt universalia, et universalia non sic sunt, sed sic dicuntur, quia omnis res est singularis. Oppositum, Philosophus, hujus 5. c. de Ente, t. c. 14. dividit ens secundum se, in decem Genera: ergo decem Genera sunt decem diversa entia secundum se ; sed si tantum differrent secundum modum praedicandi, essent solum decem diversa ratione. Item Boetius, in Praedicamentis de decem vocibus decem rerum Genera significantibus.