REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Objicit contra suam sententiam tres instantias, in quarum solutionibus enucleal varias difficultates circa banc quaestionem, et varia loca Philosophi subtiliter exponit.
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
quia Aristoteles primo de Generatione, text. 23. arguit contra antiquos ponentes aliquod ens subjectum generationis in actu, ut corpus, quia tunc generatio non est nisi alteratio, quia omne quod advenit enti in actu, est accidens ; eo modo arguitur in proposito, si materia esset aliqua entitas actualis positiva, distincta contra formam, et solum diceretur ens in potentia, quia receptiva actus completi speciei, qui quidem nisi adveniens constituet ens per accidens, et esset generatio solum alteratio.
Item, in omnibus aliis generibus, potentiale illius generis, nihil est illius generis, ut patet in omni genere accidentis, nam susceptivum coloris non est in genere coloris ; ergo similiter primum receptivum formarum in genere Substantiae ; ergo materia nulla est substantia distincta a forma in genere substantiae.
Item, ex duobus existentibus in actu non fit vere unum ex 7. Metaph. text. 49. ergo si materia est talis entitas actualis, ex ipsa et forma non fieret vere unum ; tunc enim aggregaret in se compositum duas entitates ; ergo et duas unitates, et tunc non esset vere unum.
Respondeo ad tertium istud primo, quia vel oportet dicere quod omnis res generabilis et corruptibilis sit omnino simplex sicut forma ; vel quod sit composita ex aliquo et nihilo ; vel quod sit composita ex aliquo et aliquo. Primum est supra improbatum , quia nihil est per se generabile et corruptibile, nisi substantia composita.Secundum non est intelligibile. Relinquitur ergo tertium, quod componitur ex aliquo et aliquo, et tamen est vere unum, qua non omne unum est unum simplex. Imo unum dividitur in unum simplex, et in unum quod est compositum ; ergo non repugnat vere uni, quod habet in se hoc et hoc, id est, plures entitates. Vel dicendum quod vel nullum compositum sit per se unum, vel quod aliquid possit esse compositum ex nihilo et ente, quod est per se unum, vel quod compositum ex duabus entitatibus possit esse per se unum. Prima duo non sunt vera, ideo tenendum tertium ; unde sciendum quod cum unum sit per se passio entis, et ens per se non tantum est simplex, sed compositum, ita ut unum per se non est tantum illud, quod est simplex, sed compositum. Quia ergo per se et essentialiter convenit materiae esse causam entis compositi in suo ordine, et similiter est essentiale formae in suo genere, ideo ex hoc habent unitatem essentialem ad invicem in uno composito. Non enim forma est causa essentialiter rei secundum se, sed in ordine ad materiam, et similiter e converso. Et ex opposito hoc est causa quare ex homine et albo non potest unum fieri per se.
Sed dices forte, quare ergo homo albus non potest esse unum, quamvis habeat in se duas entitates ? Dico quod unum per se est passio entis, et haec vel immediata, ita quod nihil est medium, per quod possit demonstrari aliud ab ente et quidditate rei ; vel si est alia passio media, non est illa nobis notior de ente, et sicut unum in communi est passio entis in communi immediata, ita in speciali unum talis entis est immediate consequens naturam ejus, nec potest demonstrari per aliquid nobis notius vel prius.
Si ergo quaeratur de aliquo quare est unum per se ? dico quia habet talem formam, per quam est per se ens, ideo per se est unum ; eadem ratione illud non est per se unum, quod non habet formam, per quam est per se ens.
Contra, tu assignas hic unitatem a parte totius, ut quia totum est per se ens per formam, ideo totum est per se unum ; sed quare ex parte componentium totum est per se unum, et quare haec duo materia et forma constituunt per se unum, et homo et albus non.
Respondeo, quia Aristoteles 8. Metaph. text. 15. et 16. dicit quod in simplicibus non est dubium quare unumquodque est unum per se, quia talia sunt statim illud quod sunt, sed ultra unitatem simplicis oportet ponere unitatem compositi, et in illis reddere rationem quare illa duo constituunt unum per se, et nescivit aliam reddere causam, nisi quia hoc est actus, et istud potentia, quia enim A est quoddam ens tale, non principiatum, nec causatum ex natura sua, natum est esse pars alterius entis, et B ex alia parte, quod est tale ens, scilicet principium entis, et ex natura talis entis est, ut sit pars entis, ideo ex A et B fit unum ens per se, quia ejus partes A et B sunt sibi naturaliter intrinsece. Albedo autem non est talis naturae, quod ipsa nota sit ex sui natura esse partem intrinsecam alicujus entis, ideo non facit unum per se cum subjecto. Materia autem est pars entis per se, et intrinseca, et ex natura sua propria, quia receptiva actus et perfectionis, ideo materia et forma faciunt vere unum.
Cum ergo arguitur quod ex duobus entibus in actu non fit unum vere, dico quod potentia prout dis tinguitur contra actum, et ut sunt differentiae entis, est aliquid quod solum habet esse in virtute suae causae, quod potest exire in effectum ; et hoc modo in omni re creata est actus et potentia. Isto modo non est materia ens in potentia, quia habet verum esse extra suam causam, sed materia vere est actus, ut distinguitur contra potentiam. Alio modo accipitur actus et potentia prout actus dicitur illud, quod actuat aliud, et informat aliud ; potentia vero, illud quod actuatur et perficitur. Et sic accipitur actus et potentia 7. Metaph. text. 4. et lib. 8. text. 15. ubi dicitur quod actus separat et distinguit, et potentia est illud quod est distinguibile et actuabile ; et materia isto modo non est actus, sed potentia ; et ille actus et potentia non possunt esse differentiae entis, quia illa solum conveniunt simplicibus ; sed actus et potentia primo modo dicta, ut dividunt ipsum ens, conveniunt simplicibus et compositis.
Per hoc ad argumentum respondeo, quod ex duobus in actu isto secundo modo accipiendo actum, qui est principium agendi, prout actus dicitur ab agere, non potest vere fieri unum, quia talis actus natus est tribuere perfectionem accidentalem toti composito, ideo non se compatiuntur in uno per se composito. Sed accipiendo actum primo modo, prout actus dicit entitatem positivam distinctam a sua causa, qua est extra suam causam tanquam differentia entis, sic ex duobus in actu fit unum, imo nunquam fit unum, nisi ex duobus sic in actu, quia non potest fieri unum ex duobus, nisi utrumque sit aliquid positivum extra suam causam, nisi fieret unum ex aliquo et nihilo.
Ad aliud, cum dicitur quod tunc generatio non esset nisi alteratio ? dico quod licet Aristoteles dixerit generationem non esse alterationem, tamen non dixit ipsam non esse mutationem. Similiter quamvis dixerit ens in actu non esse subjectum generationis, tamen non dixit quod nihil est subjectum generationis ; ista tamen sequeretur, si materia esset ens in potentia, ut potentia est differentia entis, sicut supra argutum est. Unde dicendum est, sicut dictum est prius, quod materia dicit entitatem positivam, quae est capax actuum substantialium, qui sunt actus et formae simpliciter ; sic etiam requirunt subjectum, quod sit ens ; quantus enim est actus, qui inducitur, tanta est potentia, quae supponitur ; sed hoc non impedit quin sit ens positivum.
Antiqui tamen, ut imponit eis Aristoteles, aliquod corpus in actu posuerunt esse subjectum generationis, ut patet primo de generatione, text. i. ut quidam aquam, et quidam terram, etc. et tale corpus est ens in actu complete, et est per se actuale ; ideo forma sibi acquisita est per alterationem, et sic est tantum ens in potentia ad alterationem et actum secundum quid. Nam sicut est actus simpliciter, et actus secundum quid, ita est potentia simpliciter, et potentia secundum quid correspondentes illis actibus. Sed in proposito non est subjectum generationis ens in actu, et si non sit ens in actu complete, tunc non est nihil, nec solum ens in potentia eo modo quo albedo fundamentaliter est ens in potentia, quia solum in potentia sui agentis.
Ad aliud, cum dicitur quod illud quod est potentiale, et receptivum in uno genere accidentis, non pertinet ad idem genus, dico quod si poneretur quod albedo componeretur ex principiis essentialibus de genere Qualitatis, tunc illa propositio non esset vera. Sed esto quod non sit ita, adhuc ratio non concludit oppositum, quia potentiale in uno genere accidentis est actuale in alio genere priori, ut potentiale et receptivum in genere coloris est aliquid actuale de genere Quantitatis, ut superficies. Ergo potentale et receptivum in primo genere non potest esse de aliquo genere priori, quia non est aliquod aliud genus prius ; ideo oportet esse de eodem genere, cum sit aliquid, et non sit processus in infinitum ; ergo materia est de genere substantiae distincta a forma.
Sed quomodo distinguitur a forma ? dico quod distinguitur ab ipsa realiter, quadam realitate receptiva, omnino alterius rationis a forma, et alterius essentiae, et est primo diversum ab illa, quia illa sunt primo diversa, quae sic se habent, quod nihil unius includitur in alio, nec e converso ; forma autem et materia sunt hujusmodi; ergo, etc. Probatio, si aliquid formae includeretur in materia, forma quantum ad illud non esset nata recipi, sed magis recipere ; ergo non esset primum receptivum, sed aliquid ejus esset non receptum, quia receptivum. Eodem modo, si aliquid materiae esset inclusum in forma, ipsa non esset primo receptiva, sed recepta quantum ad aliquid sui.
Si vero quaeratur, si sint primo diversa materia et forma, quomodo facient per se unum ? Dico quod consequenter, quanto duo sunt magis diversa, tanto sunt magis disposita ad faciendum unum per se, quia in illa constitutione non requiritur similitudo in natura, sed proportio conveniens, quae potest esse inter primo diversa.
Contra conclusionem, 8. Metaph. text. com. 15. ex actu et potentia non fit unum, nisi per agens extrahens actum, quod non largitur multitudinem, sed perfectionem ; sed si materia importaret aliquam entitatem positivam, aliam ab entitate formae, hujus extractio de potentia in actum largiretur multitudinem, et non tantum perfectionem.
Respondeo, quod in generabili et corruptibili concurrunt duae potentiae, una est potentia objectiva, quae est terminus generationis, quae est totius in potentia ad actum, vel ad essendum ; et illud quod sic est in potentia, extrahitur ab agente in actum ; talis abstractio non causat multitudinem, sed perfectionem, quia albedo in actu non est compositior, quam ipsa in potentia, et alia est potentia in generatione, quae est alicujus ad aliud, scilicet ad terminum formalem generationis, quia necesse est aliquid praeexigere generationi, quod sit pars geniti, ut patet 7. Metaph. text. 5. ubi dicitur quod materia est, ex qua fit res, cum insit, et istam potentialitatem concomitatur extractio formae de materia. Et de ista extractione adhuc potest dici quod non largitur multitudinem, sed perfectionem, quia eadem forma, quae educta est in actu, praefuit in potentia materiae ; si autem vis quod non sic largiatur multitudinem, ut quod nihil sit novum, quod prius non fuit, quaeris impossibile, nam sic necesse est quod generans largiatur multitudinem, quia aliquid est in actu, quod prius non fuit, aliter non esset generatio.
Ad primum argumentum principale, quando dicatur secundum Aristotelem, quod materia nec est quid, etc. dicendum quod hoc dicit opponendo contra falsam partem, quod patet ex epilogo sequente, sive quidam ex his igitur speciebus, etc. Patet etiam ex adversione, qua arguit ad partem oppositam, sed impossibile, etc. Non est autem consuetudo Aristotelis inter argumentum pro et contra ponere determinationem quaestionis.
Si dicas quod Aristoteles hoc dicat exponendo naturam materiae, quid per ipsam debemus intelligere ; unde exprimit notam expositionis, sic inquiens: Dico autem materiam, quae secundum se, nec quid, etc.
Respondeo, quod illa expositio est secundum opinionem Antiquorum, secundum quam immediate prius arguebat, quod sola materia sit substantia, quia sicut arguebat, ipsa sola videtur remanere aliis separatis. Ponebant autem Antiqui materiam, sive subjectum generationis esse aliquod ens in actu, ut vaporem, vel aliquod corpus. Quod si verum esset, cum forma sit primo diversa a materia, esset alterius generis, et ita non esset quid, nec quale, etc.
Vel si concedatur auctoritas, potest dici quod ipsa solvit seipsam, quae dicit quod materia non est aliquid eorum, quibus determinatur ens. Talia enim sunt species et differentiae, quibus dividitur ens, et concedo quod materia nec sit species, nec differentia, entia etiam determinantur et distinguuntur per actus et formas.
Sed dicetur quod Philosophus dicit ibi quod de materia praedicantur omnia alia denominative ; ergo nullum eorum est essentialiter idem, quia in praedicatione denominativa unum extremum non est essentia, nec de essentia alterius, ex quo praedicatio essentialis distinguitur contra denominativam.
Respondeo, quod hoc non includit, quia Aristoteles 9. Metaph. text. 25. vult quod materia praedicetur denominative de composito. Unde dicit quod hoc non est illud, sed Utimini, vel illius, et arca non est lignum, sed lignea. Non ens autem non praedicatur denominative de aliquo ; non ergo materia secundum se est non ens.
Dico ergo ad rationem, quod denominativa differunt a principali sola cadentia, ut patet in praedicatis. Forma autem potest intelligi cadere ad aliud dupliciter ; vel enim potest cadere a sua quidditate ad suppositum naturae propriae, vel ad suppositum alterius naturae. Primo modo est denominatio minus proprie dicta ; hoc enim modo superius praedicatur denominative de suo inferiori, ut homo est animal, vel Socrates est homo ; animal autem praedicatur denominative per cadentiam a propria quidditate ad suum inferius, quod est extra rationem animalis. Isto modo non praedicatur pars de toto denominative, quia homo non est anima, nec compositum est materia. Secundo autem modo est proprie praedicatio denominativa, ut cum dicitur, Socrates est albus ; hic enim album cadit a propria quidditate ad suppositum alterius naturae, et ad illum modum praedicandi denomina tive reducitur praedicatio denominativa partis de loto, vel e converso, ut cum dicitur homo est animatus ; animatum enim significat formam animae contractam et cadentem a propria quidditate ad aliud suppositum, quam sit suppositum propriae naturae, sive quidditatis ipsius animae ; non tamen est praedicatio proprie denominativa, quia illa non convertitur, sed tantum assimilatur praedicationi denominativae accidentis de subjecto ; non enim praedicatur praedicatione denominativa alterius generis, nec est praedicatio, aut denominatio accidentalis ; et sic materia dicta de composito denominative non dicitur de eo accidentaliter.
Ad aliud de 5. Physic. dico quod informiter affirmatur esse de subjecto motus, et negatur de subjecto generationis ; esse autem affirmativum de subjecto motus, est esse in actu ; licet enim subjectum motus, inquantum motus, sit ens in potentia, tamen illi esse in potentia necessario conjungitur esse in actu, etsi per accidens inquantum est subjectum motus. Unde aliquid potest esse necessario conveniens alii per accidens, quamvis non sit de formali ratione ejus, et necessario requirit aliud ; nam hoc modo privatio dicitur principium per accidens naturae. Ex primo Physic. text. 66. sic dico quod cum esse in potentia, quod per se attribuitur subjecto motus, necessario conjungitur esse in actu simpliciter, licet per accidens, subjectum autem generationis a quo negatur esse, non necessario est in actu ens, ideo sufficit ad probationem Aristotelis concludere quod generatio non sit motus. Ad aliud, dicendum quod materia scibilis est ab aliquo intellectu sine analogia ad formam, sed non intellectui nostro. Primum probatur, quia habet propriam ideam in mente divina, si sit aliquid positivum, et ideo secundum se scibilis est sine analogia ad formam, sed tamen a nobis non potest cognosci sine analogia ad formam, quia nostra cognitio non est nisi per operationes sensibiles, nam ex operationibus devenimus in cognitiones principiorum operationum, quae formae sunt. Unde cum in eodem videmus operationes distinctas secundum speciem, arguimus principia distincta esse, et sic ex generatione et mutatione circa formam cognoscimus aliquid commune manere, quod vocatur materia. Sicut docet Commentator 8. Metaphysic. cap. 12. quod sicut transmutatio secundum ubi faciet nos scire locum, ita transmutatio secundum formam faciet nos scire materiam, et sic cognoscimus materiam per analogiam ad formam. Sed non sequitur, non est cognoscibilis a nobis, nisi per analogiam ad formam ; ergo non est alia entitas positiva distincta a forma, nam nec perfectissima in natura et suprema, nec imperfectissima et infima,sunt a nobis cognoscibilia pro statu isto, nec proportionata intellectui nostro, sed media, et tamen illa in se sunt vere entia et distincta contra alia.
Vel potest dici de scibilitate materiae, quod ibi loquitur de materia, ut habet ordinem ad transmutationem tanquam principium, et sic nec materia, nec subjectum motus est scibile per se inquantum hujusmodi ; usque enim ad quintum librum loquitur de materia, et de subjecto tam mutationis quam motus indifferenter ; sed loquendo de utroque, et sunt quaedam naturae absolutae, quodlibet per se cognoscibile est, sed magis subjectum, inquantum magis habet de ente, quia materia non est cognoscibilis a nobis, nisi per analogiam ad formam, quia intellectus noster non intelligit aliquid, nisi a quo effective movetur ad actum intelligendi, vel per se, vel per speciem a se effective causatam. Unde sicut materia non habet entitatem sufficientem ad faciendum aliquid aliud in actu effective, vel formaliter quoad esse reale, ita nec quoad esse intelligibile, ita quod extrema entium non sunt proportionata ad modificandum intellectum nostrum ; unum propter excessum, aliud propter defectum suae entitatis.
Ad ultimum, patet responsio, quomodo materia dicitur esse ens in actu, et quomodo non, sed ens in potentia.