Beda. Quanto iesus tacebat ad indignos responsione sua falsos testes et sacerdotes impios, tanto magis pontifex furore superatus, eum ad respondendum provocat, ut ex qualibet occasione sermonis, locum inveniat accusandi; unde dicitur et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit iesum, dicens: non respondes quidquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his? iratus quidem princeps et impatiens, non inveniens calumniae locum, exsurgit de solio, ut insaniam mentis motu corporis demonstraret.
Hieronymus. Sed ipse deus et salvator noster, qui mundo salutem contulit, et humano generi sua pietate subvenit, sicut ovis ad occisionem sine voce ducitur, et obmutuit, et siluit a bonis; unde sequitur ille autem tacebat, et nihil respondit.
Taciturnitas christi apologiam, idest excusationem, Adae absolvit. Theophylactus.
Tacebat autem, sciens quod non attenderent verbis eius; unde secundum Lucam respondit: si dixero vobis, non credetis mihi; unde sequitur rursus summus sacerdos interrogavit eum, et dixit ei: tu es christus filius dei benedicti? interrogat quidem hoc summus sacerdos, non ut addiscens crederet, sed ut ex hoc aliquam occasionem captaret. Quaerit autem tu es christus filius dei benedicti? multi namque erant christi, idest uncti, sicut reges et summi sacerdotes; sed nullus eorum dicebatur filius dei benedicti, quasi semper collaudati. Hieronymus. Hunc autem expectabant de longe, quem prope non vident; sicut Isaac caligantibus oculis Iacob sub manibus non agnoscit; sed longe de eo futura canit.
Sequitur iesus autem dixit illis: ego sum; ut scilicet inexcusabiles sint. Theophylactus.
Sciebat namque quoniam non crederent: tamen respondit, ne postea dicerent: si audissemus aliquid ab eo, credidissemus ei. Hoc autem est in eorum praeiudicium: quia audierunt et non crediderunt.
Augustinus de cons. Evang..
Matthaeus autem non dixit respondisse iesum: ego sum sed: tu dixisti; sed marcus tantum valere ostendit quod ei dicit: tu dixisti, quantum si diceret ego sum.
Sequitur et videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis dei, et venientem cum nubibus caeli. Theophylactus.
Ac si dicat: videbitis me tamquam filium hominis a dextris patris sedentem. Virtutem namque hic patrem dicit. Non autem sine corpore veniet; sed qualis apparuit crucifigentibus, talis in iudicio eis apparebit.
Beda. Si ergo tibi in christo, o Iudaee, o Pagane et haeretice, contemptus, infirmitas et crux contumelia est, vide quia per hoc filius hominis ad dexteram dei patris sessurus, et in sua cum nubibus caeli est maiestate futurus. Hieronymus.
Et quidem sacerdos interrogat filium dei, iesus autem respondet filium hominis; ut hinc intelligamus dei filium idem esse et filium hominis, et ne quaternitatem faciamus in trinitate; sed homo in deo, et deus in homine sit.
Dicit autem a dextris virtutis sedentem; idest, in vita regnantem sempiterna, et virtute divina. Et venientem cum nubibus caeli. In nube ascendit, cum nube veniet; idest, in corpore suo solo, quod sumpsit a virgine, ascendit, et cum multiformi ecclesia, quae corpus ipsius et plenitudo eius, ad iudicium venturus est. Leo Papa in serm. 6 de passione. Caiphas autem ad exaggerandam auditi sermonis invidiam, scidit vestimenta sua; et nesciens quid haec significaret insania, sacerdotali se honore privavit, oblitus praecepti illius quod legitur de principe sacerdotum: de capite suo cidarim non deponet, et vestimenta sua non disrumpet. Nam sequitur summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: quid adhuc desideramus testes? audistis blasphemiam: quid vobis videtur? theophylactus. Adimplet quidem sacerdos consuetudinem Iudaicam: cum enim aliquid intolerabile et triste illis occurrebat, vestimenta scindebant. Ut ergo monstraret quod christus magnam et intolerabilem blasphemiam dixerit, vestimenta scidit. Beda. Altiori autem mysterio factum est ut in passione domini pontifex Iudaeorum sua ipse vestimenta discinderet, hoc est ephod; cum tunica domini nec ab ipsis qui eum crucifixere militibus scindi potuerit. Figurabatur enim quia sacerdotium Iudaeorum pro sceleribus ipsorum pontificum esset scindendum: soliditas vero ecclesiae, quae vestis sui redemptoris solet appellari, nunquam valet disrumpi. Theophylactus. Ex eo autem sacerdotium Iudaeorum scindendum erat quod condemnaverunt christum esse reum mortis; unde sequitur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. Hieronymus.
Condemnant quidem eum esse reum mortis ut reatu suo reatum nostrum solveret.
Sequitur et coeperunt quidam conspuere eum: ut scilicet sputaminibus susceptis, faciem animae nostrae lavaret; et velamine faciei suae velamen cordium nostrorum auferret; et colaphis, quibus in capite percussus est, caput humani generis, quod est Adam, sanaret; et alapis, quibus expalmatus est, maxima laus eius nostris manibus labiisque plauderet: ut dicitur: omnes gentes, plaudite manibus.
Beda. Quod vero dicunt ei prophetiza: quis est qui te percussit? quasi in contumeliam faciunt eius qui se a populis prophetam haberi voluit. Augustinus de cons. Evang.. Hoc autem intelligitur passus dominus usque ad mane in domo principis sacerdotum, quo prius adductus est.