24.
Quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.
Adjuvisti me, in certamine;
et consolatus es me, in tristitia. Nemo enim consolationem quaerit, nisi qui est in miseria. Non vultis consolari? Dicite quia felices estis.
Et auditis,
Populus meus (jam respondetis, et audio murmur bene tenentium Scripturas. Deus qui hoc scripsit in cordibus vestris, confirmet in factis
vestris. Videtis, fratres, quia qui vobis dicunt, Felices estis, seducunt vos),
Populus meus, qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et turbant semitas pedum vestrorum (Isai. III, 12) . Sic et
1099A de Epistola Jacobi apostoli:
Miseri estote, inquit,
et lugete; risus vester in luctum convertatur (Jacobi IV, 9) . Videtis quae audistis: quando nobis haec dicerentur in regione securitatis? Utique regio ista scandalorum
est, et tentationum, et omnium malorum, ut gemamus hic, et mereamur gaudere ibi; hic tribulari, et consolari ibi, et dicere:
Quoniam exemisti oculos meos a lacrymis, pedes meos a labina
1099B Edd.,
a ruina. At Mss.,
a labina. Vide, supra, col. 390, Enar. in Psal. XXXVI, n. 12.
;
placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 8, 9) . Ista regio mortuorum est. Transit regio mortuorum, venit regio vivorum. In regione mortuorum labor,
dolor, timor, tribulatio, tentatio, gemitus, suspirium: hic falsi felices, veri infelices; quia falsa felicitas, vera miseria
est. Qui vero se agnoscit in vera esse miseria, erit etiam in vera felicitate: et tamen nunc quia miser es, Dominum audi dicentem,
Beati lugentes (Matth. V, 5) . O,
beati lugentes! Nihil tam conjunctum miseriae quam luctus; nihil tam remotum et contrarium miseriae quam beatitudo: tu dicis lugentes, et
tu dicis beatos! Intelligite, inquit, quod dico: beatos dico lugentes; quare beati? In spe. Quare lugentes? In re. Etenim
lugent in morte ista, in tribulationibus istis, in peregrinatione sua; et quia agnoscunt se esse in ista miseria, et gemunt,
beati sunt. Quare lugent
1099C Quidam libri:
et gemunt. Beati sunt, quare lugent.
? Contristatus est beatus Cyprianus in passione; modo consolatus est in corona. Modo et consolatus adhuc tristis est. Dominus
enim noster Jesus Christus adhuc interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34) : omnes Martyres qui cum illo sunt, interpellant pro
nobis. Non transeunt interpellationes ipsorum, nisi cum transierit gemitus noster: cum autem transierit gemitus noster, omnes
in una voce, in uno populo, in una patria consolabimur
1099D Verbum,
consolabimur, abest ab omnibus Mss.
, millia millium conjuncta psallentibus Angelis, choris coelestium Potestatum in una civitate viventium. Quis ibi gemit? quis
ibi suspirat? quis ibi laborat? quis ibi eget? quis ibi moritur? quis ibi miseriordiam praebet? quis frangit panem esurienti,
ubi omnes pane justitiae saginantur? Nemo tibi dicit, Hospitem suscipe: peregrinus ibi nemo erit; omnes in patria sua vivunt.
Nemo tibi dicit, Concorda amicos tuos litigantes: in pace sempiterna Dei vultu perfruuntur. Nemo tibi dicit, Visita aegrum:
sanitas immortalitasque permanet. Nemo tibi dicit, sepeli mortuum: omnes in vita aeterna erunt. Cessant opera misericordiae,
quia miseria non invenitur. Et quid ibi faciemus? Dormiemus fortasse? Si modo pugnamus contra nos, quamvis geramus domum somni
carnem istam, et vigilamus in his luminaribus, et solemnitas ista dat nobis animum vigilandi; dies ille quales vigilias nobis
dabit? Ergo vigilabimus, non dormiemus. Quid agemus? Opera misericordiae ista non erunt, quia nulla miseria erit. Forte opera
necessitatis erunt ista quae hic sunt modo, seminandi, arandi, coquendi, molendi, texendi? Nihil horum, quia necessitas non
erit. Sic non erunt opera misericordiae, quia transit miseria: ubi necessitas non erit nec miseria, opera
1100 necessitatis et misericordiae non erunt. Quid ibi erit? quod negotium nostrum? quae actio nostra? An nulla actio, quia quies?
Sedebimus ergo, et torpebimus, et nihil agemus? Si refrigescet amor noster, refrigescet actio nostra. Amor ergo quietus in
vultu Dei, quem modo desideramus, cui suspiramus, cum ad eum venerimus, quomodo nos accendet? In quem nondum visum sic suspiramus,
cum ad eum venerimus, quomodo illuminabit? quomodo nos mutabit? quid de nobis faciet? Quid ergo agemus, fratres? Psalmus nobis
dicat:
Beati qui habitant in domo tua. Unde?
In saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5) . Haec erit actio nostra, laus Dei. Amas
1100 Corb. vetus codex:
Ama, et laudas.
, et laudas. Desines laudare, si desines amare. Non autem desines amare, quia talis est quem vides, qui nullo te offendat
fastidio: et satiat te, et non te satiat. Mirum est quod dico. Si dicam quia satiat te, timeo ne quasi satiatus velis abscedere;
quomodo de prandio, quomodo de coena. Ergo quid dico? Non te satiat? Timeo rursus ne si dixero, Non te satiat, indigens videaris;
et quasi inanior existas, et minus in te sit aliquid quod debeat impleri. Quid ergo dicam, nisi quod dici potest, cogitari
vix potest? Et satiat te, et non te satiat: quia utrumque invenio in Scriptura. Nam cum diceret,
Beati esurientes, quia ipsi saturabuntur (Matth. V, 6) : est rursus dictum de Sapientia,
Qui te manducant, iterum esurient: et qui te bibunt, iterum sitient (Eccli. XXIV, 29) . Imo vero non dixit,
iterum; sed dixit,
adhuc: nam, Iterum sitiet, quasi primo saginatus discesserit et digesserit et redierit bibere. Tale est,
Qui te edunt, adhuc esurient: sic cum edunt, esurient; et qui te bibunt, sic bibendo, sitient. Quid est, bibendo sitire? Nunquam fastidire. Si ergo ista
ineffabilis et sempiterna dulcedo erit; modo quid a nobis petit, fratres, nisi fidem non fictam, spem firmam, charitatem puram,
et ambulet homo in via quam Dominus dedit, ferat tentationes, et suscipiat consolationes?