CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod omnis virtus ex eisdem diversimode se habentibus et generatur et corrumpitur.
Ad intelligentiam autem praehabitorum adhuc dicimus, quod ex eisdem operationibus, et per eadem objecta moventia contrario modo se habentia, et fit et generatur omnis virtus eorum et corrumpitur : similiter autem et ars. Hoc autem patet per inductionem : ex citharizare enim et boni et mali fiunt citharistae. Proportionaliter autem loquendo sic etiam fiunt et boni et mali aedificatores, et omnes reliqui artifices. Ex. bene quidem aedificare boni fiunt aedificatores, ex male autem aedificare fiunt mali. Si enim imbuuntur veris artis principiis, quorum collectio ad finem artis recte tendit et operatur in. forma illorum principiorum, boni fiunt artifices. Si autem imperfecte imbuantur, imperfectae erunt operationes eorum, et ars imperfecta, et similiter artificiatum : et si contrariis principiorum imbuantur, in operatione errabunt, et finem artis non consequentur. Propter quod in laudibus discipulorum laudes inducuntur praeceptorum a quibus imbuti sunt. Praeceptores autem dicimus eos qui sine errore secundum veritatis lineam ad finem artis praecepta artium tradiderunt. Si enim non se sic haberet res, nihil utique opus esset docente, sed omnes fieret utique boni et mali statim ab jpsa natura. Sic utique in virtutibus se habet. Operantes enim quae in communitatibus sunt, quibus communicamus ad homines, efficimur, hi quidem justi, hi autem injusti. Justi quidem secundum aequale in lucro et damno, injusti autem secundum inaequale. Operantes enim quae in periculis et assueti timere vel confidere vel audere, efficimur, hi quidem fortes, hi autem timidi. Similiter autem et quae circa concupiscentias habent et iras operantes contrario modo, hi quidem efficiuntur temperati et mites, hi autem intemperati et iracundi sive immites, qui asperi dicuntur et spinosi, qui ex propriis vicinis in alios provocant, et provocantur ab alienis. Hi quidem igitur et sic conversati in operationibus efficiuntur boni. Alii autem ex sic hoc contrario modo conversantibus efficiuntur mali. Et omnino et uno utique universali sermone loquendo ex similibus operationibus bonis vel malis habitus fiunt boni vel mali : quapropter oportet operationes animales reddere, ut ad debitam qualitatem operationes formentur : quia secundum differentias operationum sunt differentiae habituum. Non parum ergo differt sic vel sic, bene scilicet vel male ex juvene confestim assuefieri per operationes, sed multum differt. Magis autem omnem facit differentiam, quia profectus et perfectum virtutis totum accipitur ex illo. Exercitium enim, ut dicit Victorinus, causa potestatis est in omnipotentia operativa : quia sicut in universalibus potentia primo fluctuat non coadunatis virtutibus subjecti : ita est de omni potentia operativa, quod non coadunato habitu in ipsa fluctuantes et. imperfectae sunt operationes illius. Successivis autem exitibus operationum continue adunatur habitus, et semper perfectiores reddit operationes : et omne quod pertinet ad habituum coadunationem, consuetudo facit frequenti operatione.