Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Ad hoc respondemus, quod non est sacrae Scripturae mulieres sig. enealogizare, propter causas in opposito tactas simul junctas : quia sexus indignior, natura posterior, culpa prior, ad opera infirmitatis congruentior signanda. Unde Apostolus, I ad Timoth. II, 11 et seq. : Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulierem non permitto, neque dominari in virum, sed esse in silentio. Adam enim primo formatus est, deinde Heva : et Adam non est seductus, mulier autem seducta, in praevaricatione fuit.