CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De differentia earum ad invicem.
Quia vero termini syllogismorum in quos resolvuntur, aliquando finiti, et aliquando sunt infiniti : et quando sunt infiniti, videntur esse negativi: ita quod quidam dicebant, quod tales termini universaliter convertibiles essent cum negativis : oportet hic de talium terminorum interponere consequentia. Quamvis enim in libro Perihermenias aliquid dictum sit de ratione oppositionis de qua ibi agitur, tamen quia incidenter ibi dictum est et diminute, oportet quod hic sufficientius determinetur.
Dicamus igitur quod differentiam habet (in construendo in syllogismo affirmativo, vel destruendo in syllogismo negativo) opinari utrum idem aut diversum significent affirmativa de praedicato infinito, et negativa de praedicato finito : sicut si dicamus, non est hoc, et est non hoc : et haec duo ad idem subjectum aliquod referamus: et hoc est ac si dicamus, quod nonesse album idem significet ei quod est esse non album. Haec enim non idem significant: quod sic probatur: quia ejus quae dicit propositio esse album, non est opposita negatio ea propositio quae est esse non album : eo quod ambae istae sunt affirmativae : sed ejus quae est esse album, negativa est non esse album, quando ambo praedicata , affirmativum scilicet et negativum ad idem subjectum referuntur. Ratio autem hujus prima est haec: quia similiter se habent haec praedicta ad unum subjectum in propositionibus de inesse sicut in modalibus se habent. Nam sicut se habet, possibile est ambulare, ad possibile est non ambulare : sic se habet ea quae est album, ad eam quae est non album. Possunt autem simul esse verae, possibile est ambulare, possibile est non ambulare, propter quod sequitur quod una non est negatio alterius : ergo nec illa quae dicit, est non album, negatio est ejus quae dicit, est album : est autem negatio ejus haec, non est album : ergo ea quae dicit, est non album, non idem significat cum ea quae dicit, non est album. Quod ex hoc patet, quia haec duo praedicata, scit bonum vel est sciens bonum, in significando nihil differunt, sicut nec ista praedicata differunt, potest ambulare, vel est potens ambulare : propter quod sequitur, quod opposita istorum nihil differunt : opposita autem sunt, non potest ambulare, et non est potens ambulare. Si autem detur quod ea quae dicit, non est potens ambulare, idem significat cum ea quae dicit, est potens non ambulare: tunc ea quae dicta sunt esse opposita, simul inerunt eidem, scilicet est potens ambulare, et non est potens ambulare, si hoc idem est ei quod est potens non ambulare : quia idem simul potest ambulare, et potest non ambulare : sicut et idem simul est sciens boni, et sciens non boni : quamvis non
sit simul sciens boni, et non sciens boni: affirmativa autem et negativa oppositae non erant unquam simul in eodem: sequitur igitur quod esse non bonum et non esse bonum, non sunt idem secundum significatum. Cujus ratio est, quia omnium proporlionalium secundum aequipollentiam et convertibilitatem, haec proportio est, quod si alterum insit alicui, quod insit et reliquum : et ita si idem esset esse non album quod est non esse album, cuicumque inesset unum, eidem inesset et reliquum.
Secunda ratio ad idem probandum haec est, et fundatur in hoc quod affirmativa de praedicato infinito aliquid ponit, negativa autem de praedicato finito nihil ponit : quod patet per hoc, quod esse non aequale, et non esse aequale, non sunt idem : huic enim quae dicit esse non aequale, subjacet aliquid quod quidem est inaequale quando ad magnitudinem comparatur : illi vero quae dicit non esse aequale, nihil subjacet sive ad magnitudinem comparetur sive non : quia negatio nihil relinquit eorum quae posuit affirmatio. Et hoc ideo est, qu:a non omne,ens vel non ens aequale est vel inaequale : quia quod non est quantum, nec aequale neque inaequale est. Omne autem quod est, vel non est, aut aequale est, aut non est aequale : de quolibet enim ente vel non ente alterum contradictoriorum est verum : et sicut inaequale aliquid ponit propter privationem, sic terminus infinitus ponit aliquid, quamvis sit infinitum quod ponit.
Amplius autem tertia ratio ad idem est: quia istae duae propositiones, est non album lignum, et non est album lignum, non sunt simul in uno significato. Quod patet, quia si est lignum non album, patet quod supponitur esse lignum, quamvis privetur ab ipso album. Cum autem dicitur, non est album lignum, non necesse est lignum esse, quia negatio tollit totum: est enim de amphora verum dicere, quod non est lignum album, cum nec lignum sit, nec album: sed de am- phora non est veram dicere, quod est lignum non album.
Ex his ergo tribus rationibus manifestum est quod ejus propositionis quae dicit, est bonum, non est negatio illa quae dicit, est non bonum. Si ergo de omni uno ente vel non ente est affirmatio vel negatio vera: fit patet jam quod ista quae dicit, est non bonum, non est negatio, palam est, quoniam affirmatio erit aliquo modo : est enim affirmatio de praedicato infinito, qui est modus quidam affirmationis. Omnis autem affirmationis est aliqua negatio. Sequitur ergo quod et hujus quae dicit, est non bonum, sit aliqua negatio : et est ea quae dicit, non est non bonum. Patet igitur quod non idem significant affirmativa de praedicato infinito, et negativa de praedicato finito in terminis vel consequentiis syllogismorum.
Hic autem advertendum est quod cum dicitur, de quolibet dicitur esse aequale vel non esse aequale, fit distributio pro quolibet ente et non ente: sicut cum dicitur quod de quolibet est affirmatio vel negatio vera. Cum autem dicitur quod non de quolibet dicitur esse aequale vel esse non aequale, distributio fit eodem modo : et ideo non de quolibet dici potest, quia non aequale ponit aliquid, sicut dictum est in ante habilis.