72. De Beata Maria V. Tempore Paschali.
80. In Festo S. Nicolai. De Episcopo Puerorum.
86. De paenitentia non differenda.
91. De Paenitentia et de Statu mundano.
93. Planctus de temporum nequitia.
95. Adhortatio ad bellum sacrum.
96. Adhortatio ad bellum sacram.
98. Pro Vacatione in Natali Domini.
99. Pro Vacatione in Natali Domini.
100. Pro Vacatione in Natali Domini.
101. Pro Vacatione in Natali Domini.
102. Pro Vacatione in Natali Domini.
108. Altercatio inter Fratres et Magistrum.
II. CANTIONUM BOHEMICARUM AUCTARIUM.
122. De sanctissima Trinitate.
123. De sanctissima Trinitate.
158. De ss. Iacobo et Christophoro.
159. De s. Iohanne Evangelista.
177. De sanctissima Trinitate.
1. Tempus novum renovat omnia,
Renovata sunt temporalia,
Faciamus spiritualia
Renovari.
2. Rerum fetus emittunt germina,
Circumquaque pullulant semina,
Puerorum deposcit anima
Spatiari.
3. In doctrina satis studuimus,
Omnem carnem mollem consumpsimus,
Mentes nostras cuncti retraximus
Ab errore.
4. Omnis error nobis displicuit,
Lascivire nobis non licuit,
Sicut patet et sicut patuit
In colore.
3. Tantus labor quaerit temperiem,
Quaerit pacem et quaerit requiem,
Generabit cito pernitiem
Iugis poena.
6. Fac, quod solent facere ceteri,
Gaudeamus statuto veteri,
Nos reformet eventu celeri
Pax amoena.
7. Postulamus a te licentiam,
Tui cordis misericordiam
Postulamus, pacis materiam
Sentiamus.
8. Consentire tacentem credimus;
Nobis faves, quaecunque petimus,
Ad Deum te, quia recedimus,
Commendamus.