In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Positis rationibus pro utraque parte remittit resolutionem quaestionis ad sequentem, ubi n. 2. de ea agit, et solvit arg. hic posita ibi num. 3.
Contra, si natura assumpsit, cum ista sit eadem in tribus, sequeretur quod tres personae assumpsissent.
Item, quod non potuit probo, quia quaero ad quam unitatem ; non personae, quia natura, ut natura, non est persona; non naturae, quia tunc vel esset eadem natura haec et illa, vel fieret una ex eis ; utrumque est impossibile ; igitur in neutram unitatem potuit assumere.