QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Opinio Avicennae, non esse necessarium tenere famosum illum numerum decem generum entis, et quod posset dici motum esse unum genus. Ponit tamen Doctor modum sustinendi communem sententiam decem tantum esse genera, quia omnia directo, vel indirecte in his includuntur, quam etiam habit 4. d. 10 q. 1. num. II. etd. 13. q. I. num. 9. et 1. d. 8. q. 3. num. 18, etsi non firmiter asserat, sed quasi conditionale d. q. 1. num. 9. si, (inquit) teneatur illa famosa divisio entis in decem genera, etc. Sed rem fuse, et subtiliter tractat q. 11. de Praedicamentis. Hunc numerum Archytas Tarentinus insignis Pythagoricus primus invenisse fertur, quem Aristotelei, et alii secuti sunt, sed facile esset plura, vel pauciora sustinere ; non tamen quod discedatur a communi numero sine necessitate.
Posset dici quod non oportet ponere deceni sicut dicit Avicenna 3. Physic. 3. et 2. cap. Nos non cogimur observare illam divisionem famosam, qua dicitur quod decem sunt Genera, quorum uniuscujusque est certissima generalitas, et quia nihil est extra ipsa, quia aliquid invenitur, quod sub nullo genere potest collocari, sicut motus; quia si comparatio motus ad subjectum sit praedicamentum scilicet esse motus in subjecto, puta genus passionis, multo fortius et motus erit Praedicamentum; vel si non ponamus comparationem qualitatis ad subjectum praedicamentum, et non qualitatem. Vel si tu velis ponere qualitatem genus, habes ponere motum genus. Et si ultra, ponas comparationem qualitatis ad subjectum; ergo et sic de aliis accidentibus, et ita augebuntur Praedicamenta multa augmentatione. Haec Avi cenna 3. Metaph. cap. 3. Et est contra eos qui ponunt motum per comparationem ad patientem, praedicamentum. Ad omnia in contrarium, solvitur faciliter, quia Philosophus non facit Praedicamenta, sed loquitur ibi secundum famosum modum loquendi. Similiter nec in 5. dividit ens in tot Praedicamenta, sed in tot res. Tamen Boetius dicit super Praedicamenta, quod non potest esse undecimum Praedicamentum quod de aliis decem dici potest. Similiter Boetius super Praedicamenta in commento dicit, quod ille liber Praedicamcntorum est simpliciter Aristotelis.
Aliter dicitur, quod divisio est sufficiens, non quod divisio tantum fiat in illa genera, et in illa quae directe sunt in genere, sed secundum quod conveniunt aliis, quae indirecte sunt in genere, sicut aliqui ponunt proprietates substantiales reducibiles ad idem genus, et non solum principia per se substantiae.
Contra, quod negent divisionem, Boetius super Praedicamenta, prima omnium divisio est in substantiam et accidens, haec prima, ergo immediatissima: sed qui ponunt mediam non sustinent divisionem Boetii, ergo non est prima. Item, eorum quae sunt, quaedam sunt in subjecto, et quaedam non. Avicenna 2. Metaph. c. 1. dicit, quod divisio sit sufficiens, sicut album et non album, sicut contradictoria sunt album et non album circa lignum, posito quod lignum sit. Sed quidquid est ens, et non est in subjecto, est substantia, vel principium ejus per se, et nihil est in alio, quod non sit accidens. Dicitur quod idem argumentum potest fieri de principiis, quia principia non sunt substantia, nec accidens, sed reducuntur ad substantiam. Similiter secundum argumentum non concludit, quia tunc alterum esse, non in subjecto, et esse in subjecto, dicitur directe de materia vel de forma, quod negas. Tunc dicitur quod divisio illa est sufficiens entis, in substantiam et accidens, prout ens dicitur de ente completo, vel ex parte dividentium, quod dividitur in omnia reducibilia ad genus. Quod non si militer concludant rationes de principiis et proprietatibus, sic patet, quia principium est prius naturaliter principiato ; sed principium substantiae non potest esse non substantia, ergo illud principium non potest esse alterius generis. Sed proprietas substantiae quaecumque est posterior substantia, et extra conceptum et intellectum illius ; ergo non simpliciter concludunt rationes de principiis et proprietatibus istis. Similiter ad aliud : Omne quod est, aut est ens in alio, aut non in alio, aut est ens in se, aut principium entis in se, sic non de proprietate. Item, quod non sit ejusdem generis, quia in Praedicamentis esse in subjecto, dico quod cum sit in alio, non est in eo sicut pars in toto, et impossibile est esse sine eo, in quo est: sed secundum quod esse in alio, est propria ratio accidentis convertibilis cum eo, sic competit directe proprietati. Item, illa proprietas non est in eodem genere, nisi per immediationem ad illud cujus est; sed propter hoc non debet poni ejusdem generis, quia passio immediate inest subjecto, et tamen est in genere accidentis, quia aliqua demonstratio est potissima, vel nulla demonstratio esset, quia demonstratio omnis tenet in virtute alicujus primi, prima et potissima idem ; ergo principia sua erunt immediatissima: ergo passio conclusa immediate inest subjecto ; vel da oppositum, et major vel minor propositio non est immediatissima. Item, quaero qualiter praedicatur de subjecto? vel per accidens, et tunc magis est in genere accidentis quam passio, quia passio per se praedicatur. Si per se primo modo, tunc est de essentia rei, quod est contradictio. Si secundo modo, tunc subjectum cadit in definitionem praedicati, sicut additum, sed omne tale vere est accidens. Item, divisio substantiae, non ut praedicatur de speciebus solum, sed ut de omnibus, videtur esse haec in 2. de Anima, text. com. 2. et 7. hujus, text. com. 7. quod substantia, aut est forma, aut est materia, aut compositum; ergo, etc