REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Virum materia possit esse sine forma virtute alicujus causae ?
Alens. 2. part. quaest. 12. membro 2. art. I. Hugo Vict. I. de Sacram. part. I. art. 4. Magisl. Me D. Thomas I. part. quaest. 60. art. I. D. Bonavent. hic art. I. quaest. I. Richardus quaest. 14. Durand. quaest. 2. Gregor. quaest. 2. Conimbr. I. Physic. cap. 9. quaest. 6. Suarez in Met. disp. 11. art. 9. Scotus i. Phys. quaest. 19. 20. et lib. 2. quaest. 7. in Oxon. hic et in tract. de Rerum princ. quaest. 8.
Quod non. Quanto aliqua sunt magis unum, tanto magis sunt inseparabilia ; materia et forma sunt magis unum, quam subjectum et accidens. Sed Deus non potest facere subjectum sine passione, nec magnitudinem sine figura ? igitur multo fortius nec materiam sine forma.
Item, quod non potest per se esse, est inferius eo, quod potest per se esse ; sed relatio non potest per se esse virtute divina ; igitur si natura posset per se esse, relatio esset inferius ens quam materia in natura sua ; consequens est falsum, quia secundum Augustinum primo super Genes. cap. 8. in fin. Domine, duo fecisti unum prope te, aliud prope nihil, et 2. Confess. cap. 32. Materia non esset prope nihil, si aliquid esset inferius materia.
Item, sicut formae sunt contrariae, ita privationes formarum ; sed duae formae contrariae non possunt simul esse in materia ; igitur nec duae privationes contrariae ; si tamen materia esset sine omni forma, privationes omnium formarum simul sibi inessent.
Oppositum, minus videtur accidens posse esse sine subjecto, quam materia sine forma, quia subjectum aliquam causalitatem habet respectu accidentis, sed materia in nullo genere causae dependet a forma ; sed accidens per aliquam virtutem poterit esse sine subjecto ; igitur et materia sine forma.