Quod in deo sit potentia activa.
Ex hoc autem apparet quod deus est potens, et quod ei convenienter potentia activa attribuitur.
Potentia enim activa est principium agendi in aliud secundum quod est aliud. Deo autem convenit esse aliis principium essendi. Ergo convenit sibi esse potentem.
Amplius. Sicut potentia passiva sequitur ens in potentia, ita potentia activa sequitur ens in actu: unumquodque enim ex hoc agit quod est actu, patitur vero ex hoc quod est potentia. Sed deo convenit esse actu. Igitur convenit sibi potentia activa.
Adhuc. Divina perfectio omnium perfectiones in se includit, ut in primo libro ostensum est. Virtus autem activa de perfectione rei est: unumquodque enim tanto maioris virtutis invenitur quanto perfectius est. Virtus igitur activa deo non potest deesse.
Praeterea. Omne quod agit potens est agere: nam quod non potest agere, impossibile est agere; et quod impossibile est agere, necesse est non agere. Deus autem est agens et movens, ut supra ostensum est. Igitur potens est agere: et potentia ei convenienter adscribitur activa, sed non passiva.
Hinc est quod in Psalmo dicitur: potens es, domine. Et alibi: potentiam tuam deus, et iustitiam tuam usque in altissima quae fecisti magnalia.