LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De proprietatibus bedegar et buxi simul.
Bedegar etiam est de genere arborum, quae satis nota est apud nos. Est enim de genere spinarum : sed spinas habet albas, et totum stipitem habet plenum spinis brevibus et unctuosis. In foliis autem est similis rosario, et similiter in flore et fructu, nisi quod flos ejus parvae est latitudinis. In foliis autem praetendit extra odorem viiii, et maxime in vere quando recentia sunt folia. Est autem aliud genus spinae, quod quidam vocant tributum, quod est majoris ligni quam bedegar, sed in foliis et spinis est isti simile : et flos ejus latior est quam flos istius : et hoc quidem vocant rosam sylvestrem, sed non est vere de natura rosae. Pomum autem illius est longius quam pomum bedegar vel rosae. Sed in colore et granis sunt similia pomum rosae et bedegar et tribuli.
Est autem bedegar praecipue calidum et subtile, et confert infantibus quando bibunt ipsum propter corruptionem quae contingit motibus lacertorum. Collutio etiam oris facta ex succo ejus sedat dolorem dentium. Radix autem ejus conferre dicitur sputo sanguinis, et conferre etiam dicitur debilitati stomachi, et aperire oppilationes confert et solutioni antiquae et maxime illi quae vocatur stromaticha. Yalet etiam contra febres phlegmaticas longas. Masticatum etiam et positum super puncturam scorpionis, attrahit venenum. Semen etiam ejus bibitum valet contra omnem morsum reptilium, et ad multas alias valet medicinas.
Buxus autem arbor est nota apud nos, crocei ligni, arbor nodosa, solidae substantiae multum : propter quod etiam melius multis aliis lignis subtiles figuras recipit per incisiones, nec est bene scissibilis, sed magis frangibilis propter transversam positionem suorum pororum : propter quod non multum crescibilis in altum. Calida autem est et sicca, habens odorem, quem cum imitatur calor seminis hominis, dicitur efficax ad generandum. Odor etiam totius hominis quando sanus est, imitatur odorem ejus, nisi quod in buxo est acutior et siccior. Sed in homine est quasi siccitas ejus fracta sit in humido subtili. Est autem virens hyeme, et aestate habens folia parva, quae communiter figuram habent aliorum foliorum arborum, et sunt dura in tactu. Est autem duorum generum arbor haec : quoniam ea quae magis exaltatur, minus dilatatur in ramis, et profert pomula quaedam aculeata superius : ea autem quae minus exaltatur, magis dilatatur, et nullum prorsus habet semen : utrumque tamen transplantatur ramis evulsis, et terrae infixis : sic enim infixi illico convalescunt. Utrumque etiam genus radicem habet multum nodosam : et ideo saepius in
hoc genere arboris invenitur nobilior myrrha, quae in aliquo genere lignorum inveniri potest. Est autem hoc etiam genus ligni non spissi corticis, eo quod est subtilis commixtionis : et suum terreum multum est humido continuatum, et suum humidum valde est a suo terreo comprehensum : propter quod etiam optime est planahile et insessibile, quia bene retinet figuras ex. subtili terreo, et optime recipit ex subtili suo humido : bene autem digestum et induratum est ex suo calido.