PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Non habentibus illis unde redderent.
Ex proprio, quia nihil habemus nisi quod Domini est. I ad Corinth. IV, 7 :
Quid habes quod non accepisti ? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Joan. xv, 5 : Sine me nihil potestis facere. I Paralip. XXIX, 14 : Tua sunt omnia : et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. Sic ergo patet quoniam de suo nemo solvere potest debitum. Ergo clamemus omnes : Dimitte nobis debita nostra .
Non habentibus ergo unde redderent, pius dominus " donavit utrisque, " hoc est, condonavit. Matth. xviii, 27 : Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. Largus enim Dominus est in dimittendo et ignoscendo, et benedictionem post omnia donando. Sicut Eliseus, IV Reg. IV, 7, non solum multiplicavit oleum in solutionem debiti, sed etiam impensas et vitam viduae et filiorum, dicens : Tu et filii. tui, vivite de reliquo.
" Quis ergo eum plus diligit ?
Respondens Simon dixit : aestimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei : Recte judicasti.
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam : aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrymis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
Osculum mihi non dedisti: haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.
Oleo caput meum non unxisti : haec autem unguento unxit pedes meos.
Propter quod dico tibi, remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata.
Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?
Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit: vade in pace. "
Petit judicium Simonis secundum rationem rectam, et dicit duo : judicium, et judicii approbationem.
Judicium petit, dicens : " Quis ergo, " duorum, " eum plus diligit, " hoc est, diligere tenetur ex beneficio percepto, aliis omnibus paribus existentibus ? Sapient. XI, 25 : Diligis omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti. Et ideo non est inaequalitas dilectionis in Deo, sed in effectu. Cum igitur inaequalis sit effectus circa duos debitores, quis eum plus diligere tenetur ?
" Respondens Simon, dixit. "
Pharisaeus cui proposita fuit similitudo : " aestimo. " Hoc dixit, quia jam vidit Christum cordis sui perpendisse cogitationem. Et ideo non audet aliquid assertive dicere, timens se undique capi in sermone.
" aestimo quia is" debitor " cui plus " debiti " donavit, " quoad effectum dilectionis : quia in alio non proponitur similitudo. Job, VI, 29 : Respondete, obsecro, absque contentione : et loquentes id quod justum est, judicate.
" At ille, " Jesus, " dixit, " ex verbis suis arguens, et judicium commendans, et dicens : " Recte judicasti. " III Esdr. III, 12 : Super omnia vincit veritas.
" Et conversus ad mulierem, "
Respectu misericordiae plus quam corporis. Cantic. vii, 10 : Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. Psal. XXXIX, 2 : Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.
" Dixit Simoni: Vides hanc mulierem ? " Mulieris enim devotionem com- parans superstitioni Pharisaei qui non nisi in exterioribus gloriabatur, cum Christus quaereret interiora. Et idcirco mulier meruit multa dimitti, Simon autem nulla. Et ideo eliam recedit a similitudine, sicut infra patebit: quia incivile esset de hospite dicere, quod multa deberet in peccatis.
" Intravi in domum tuam, "
A te liberaliter vocatus. Et ideo alicui salus in ea fieri debuit : tibi propter superstitionem Pharisaei non potuit salus fieri : oportuit ergo quod illi fieret quae hoc ex devotione postulavit. Luc. XIX, 9 : Salus domui huic facta est, scilicet ad introitum Salvatoris. Haec autem quaerebat salutem, et ideo delectabilius in corde poenitentis requievi quam in domo tua. Tu quidem peccator es, licet tua reputatione minus debitum habeas quam illa. Unde Gregorius : " Ad ipsius " quippe mentem exsultim confugerat, " quam post vitiorum ignes paenitentiae " temperies refrigerabat. " Unde, Cantic. II, 9 : Similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. Quia, sicut dicit Gregorius, " Ut caprea videt cordis se-" creta et in Pharisaeo et in peccatrice : " reprehendens contemptum Pharisaei, et " devotionem et humilitatem poenitentis " laudans et approbans. Ut hinnulus au" tem fugit aestum, quaerens umbrae re-" frigerium post aestum concupiscentiae, " ad refrigeratum cor paenitentis confu-" giens. Melius ergo intravit in cor poeii nitentis quam in domum Simonis. " Cantic. I,12 : Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi: inter ubera mea commorabitur. Fasciculus enim myrrhae ex multis amaritudinibus paenitentiae componitur quibus dilectus libenter immoratur : eo quod ista cubile cordis pro faetore voluptatis, et urtica libidinis, et inobedientiae cicuta, aromatibus aspergunt, et sua proprietate putredinem libidinis exsiccant, et sua naturali fragrantia expurgant fetores voluptatum.