MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. III.
Quod autem primo objicitur, quod mali sig. enealogizentur, hoc non est in quantum mali sunt, vel quia mali. Nec est de principali intentione Scripturae in quantum hujusmodi eos sig. enealogizare : sed accidit, quod mali non in quantum mali generentur a bonis, et boni licet ut hujusmodi non descendant ab ipsis. Unde cum alicujus boni activa generatio describitur, et quandoque mali, et quandoque boni ponuntur : qui omnes in quantum boni bonitate naturae a bono naturaliter oriuntur. Similiter quando alicujus boni generatio passiva describitur, et boni patres et mali numerantur : quia bonus a bonis et a malis propagatur.
Item, Transgressio peccati mulieri principalius imputatur : quia origo peccati Adae et per consequens omnium praedictorum ipsa fuit.
Item, Filiae signant convenientius opera mala quam filii mali : mali enim non sunt in quantum mali, sed in quantum boni : et sic minus congrue signatur exitus mali a bono. Filiae autem ratione sexus sunt infirmiores : et sic opera infirmitatis significant congruentius.
His ergo rationibus mulieres in poenam earum non sig. enealogizantur, a qua maledictione penitus exempta fuit beata Virgo, cujus genealogia expressissime declaratur, et patentissime.evangelizatur, et in hoc quoque commendatur ejus privilegium dignitatis, quod prae omnibus mulieribus sig. eiiealogtzatur, quod notat excellentiam dignitatis.
Quod autem hoc fit per virum sibi desponsatum, declarat eminentiam humilitatis : ut manifestetur mirabilis pulchritudo dignitatis et humilitatis, cum et dignitas excellit humilitatem, et humilitas super omnia praecipue ornat dignitatem. Unde, Bernardus : " Quae est virtutum aeque potens daemonum debellare superbiam et tyrannidem hominum? Caeterum cum omni indifferenter personae haec sit quaedam turris fortitudinis a facie inimici, tamen nescio quo pacto vis ejus major est in majoribus, et in clarioribus clarior comprobatur. Nulla splendidior gemma in omni praecipue ornatu
summi pontificis. Quae enim celsior caeteris, eo humilitate apparet illustrior et seipso . " Sic ergo privilegiavit Dominus matrem suam super omnes,mulieres in eo quod sig. enealogizatur : et humilitate ornavit secundum quod haec genealogia ad ipsam per virum descendere denuntiatur.