In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum institutio Baptismi evacuet Circumcisionem ?
Alensis 4. p. q. 7. ro. 9. D. Bonav. hic 2. p. a. 3. q. 1. et 2. Riohard. d. 1. a. 6. q. 4. et hic a. 5. q. 2. et 3. D. Thom. d. 1. q. 10. et 3. p. q. 66. a. 2. Saar. 3. p. tom. 3. disp. 31.
Ad quartum principale, sic proceditur et arguitur, quod institutio Baptismi non evacuavit Circumcisionem, quia Matth. 5. Non veni solvere legem, sed adimplere. Sed Circumcisio erat praecepta in lege, Genesis 17. ergo Christus non evacuavit eam instituendo Baptismum. Confirmatur, quia ipse Christus in se ipso eam suscepit.
Item, Genes. 17. data fuit Abrahae Circumcisio in foedus sempiternum: ergo ad semper permansurum, alioquin non fuisset sempiternum.
. Item, nullus inferior habet auctoritatem revocandi legem institutam a superiore ; sed certum est, quod Dominus instituit legem Mosaicam et Circumcisionem, et non invenitur ubi eam revocaverit, etiam in novo Testamento, imo Christus toto tempore vitae suae mortalis, eam servavit, etiam ante coenam comedendo agnum Paschalem; discipuli autem non habuerunt auctoritatem revocandi ; ergo. etc. Contra Joannis tertio : Nisi quis
renatus fuerit ex aqua, etc. ergo Ba ptismus post sui institutionem erat simpliciter necessarius ad salutem: ergo Circumcisio est evacuata, quia non simul concurrunt duo remedia necessaria et sufficientia contra idem.
Item, ad Galat. 5. Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.