In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum persona creata fuerit assumpta, vel potuerit assumi?
Alens. 3. part. q. 4. m. 6. D. Thom. 3. p. q. 4. art. 2. et hic. q. 3. art. 3. D. Bonavent. art. 2. q. 2. Richard art. 2. q. 2. Durand. q. 1. Mayron. q. 1. Suarez. 3. p. tom. 1. disp. 14. s. 1. Vasq. disp. 33.
Circa secundum (a) arguitur quod sic. Natura fuit assumpta; igitur et persona. Consequentia probatur per illam majorem, quae posita fuit ad praecedentem quaestionem, et hanc minorem : Persona creata est idem naturae, quia si aliud, aut substantia, aut accidens ; non accidens, quia nullum accidens est ratio subsistendi alicui in se ; si substantia, aut materia, aut forma, aut compositum, et sive sic, sive sic, sequitur quod in persona creata sint plures substantiae compositae, vel plures materiae vel plures formae.
Item, omne pertinens ad dignitatem in creatura, est aliquid positivum ; persona dicit aliquid pertinens ad dignitatem in creatura; ergo dicit aliquid positivum: sed omne positivum potest assumi, igitur, etc.
Item, assumpsit hominem ; igitur personam. Antecedens patet per Augustinum, et probatur consequentia, quia homo est persona.
Contra, si persona creata fuerit assumpta, igitur duae personae essent una persona.