QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Sententia ponens non distingui Praedicamenta essentialiter, sed per diversos praedicandi modos, late impugnatur quoad secundam partem, quae tamen videtur esse Philon sophi, nempe numerum Praedicamentorum sumi ex modis praedicandi, sed obscure procedit Doctor. Vide eum hic exponentem text. 13. et Alensem in eumdem text.
. Ad secundam quaestionem respondetur, quod Praedicamenta non distinguuntur essentialiter, sed penes diversos modos praedicandi; quod non essentialiter, probatur. De Quantitate, continuitas substantiae est unitas substantiae; si tunc illa unitas distinguatur a substantia, tunc substantia est unum per aliud a se, quod est contra Philosophum 4. hujus, text. com. 3. et inde, et Comment. De Relatione, si esset distincta a fundamento, tunc nulla forma absoluta esset principium immediatum alicujus actionis, quia omnis talis forma habet respectum superadditum, si sit principium agendi; ergo respectus est formale ejus, inquantum elicit operationem. Secundum declaratur 5. hujus, text. com. 14. Quoties dicitur ens, toties esse significat ; cum ergo genus Praedicamentum significet alia, similiter et esse.
Contra hoc secundum, primi modi praedicandi non sunt nisi duo simpliciter in quid, et in quale. Item non sunt nisi quatuor praedicata, nec nisi quinque universalia: ergo penes modum praedicandi non possunt Praedicamenta distingui sisint decem. Item, si esse quod significat praedicationem alicujus de aliquo significat toties quot sunt essentialiter praedicata, tunc in omni propositione est nugatio, quia compositio se tenet a parte praedicati, et ita idem bis. Item, esse signiflcat compositionem quamdam quam sine extremis, etc. illa compositio causatur ab intellectu ; ergo esse significat aliquid secundae intentionis, sed tale non diversificatur propter distinctionem rerum primae intentionis, nec e contra. Probatio assumpti, quia genus secundum eamdem rationem dicitur de Substantia et Quantitate et Qualitate, etc. Similiter anima secundum se, non variatur propter intentionem generis vel speciei, quae sibi attribuitur ab intellectu. Item si sic, tunc haec propositio : Homo est animal, significaret de se quod homo est animal primo modo, et tunc esset nugatio, homo per se est animal, quia illud quod exprimit per se, illud exprimit compositio secundum te.
Concedo haec argumenta, quod esse quod est nota compositionis, non diversificatur sicut res, tunc sequitur quod esse non potest praedicari secundum adjacens dicendo, homo est. Dicendum, quod esse est aequivocum ad rem primae intentionis, tunc potest praedicari dicendo : homo est, id est, homo est existens. esse autem ut vivens non praedicatur.
Ad litteram Philosophi dicendum, quod illud esse, non est esse quod est compositio, sed esse denominative dictum ab ente, et illud esse significat idem unicuique categoriae entium, sicut ens, quod dividitur in illa, sicut vox in significationes. Quando arguitur contra eos de intentione universalitatis, dicunt quod non quilibet modus praedicandi intentionalis distinguit Praedicamenta, sed illi modi praedicandi, qui sunt modi ipsarum rerum praedictarum, quia alium modum praedicandi habet Qualitas, et alium Quantitas. Contra, alius modus praedicandi, est abstracti et concreti, secundum illum modum secundum te. Probatio, illi modi primi exclusi, scilicet modi intentionales praedicandi, non causant falsitatem in propositione ; sed isti modi abstracti et concreti faciunt falsitatem in propositione, ut album est albedo: ergo in omni genere erunt duo genera generalissima. Item, ille diversus modus praedicandi in diversis generalissimis, est in ipsis per comparationem ad substantiam, quia comparando ea ad proprias species, est praedicatio in quid. Illa ergo quae diversimode praedicantur de prima substantia erunt Praedicamenta, et talia sunt accidentia in concreto, et sic quale erit praedicamentum et non qualitas. Contra, Avicenna 3. Physic. c. 2. ubi habet pro inconvenienti, quod esse motus in subjecto, sit praedicamentum et non motus, cujus probatio est, quia sic habet aliquid rationem generis, inquantum praedicatur in quid; ergo quod verius praedicatur in quid, est verius genus,talia sunt abstracta. Item, si diversi modi praedicandi distinguerent genera, aut hoc sufficit, aut cum hoc requiritur diversitas eorum quae praedicantur: et si secundum detuEd primum non est primum naturaliter distinguens, quia ipsum quodpraedicatur est prius quam modus praedicandi; ergo aliquid distinguit prius quam modi praedicandi. Si non, tunc Praedicamenta non sum diversa entia secundum se. Similiter sequitur quod illa negativa non erit prima in qua negatur unum Praedicamentum ab alio, quod est contra Philosophum 1. Poster. c. I. fiffurarum autem, text. com. 31. Probatio, quia veritas negative est ex diversitate extremorum, sicut veritas affirmative ex identitate, ut Immo est homo, ubi ergo major diversitas, verior negatio: sed illa verior, qua distinguitur re, quam in modo praedicandi solum, haec talis homo non est asinus; ergo immediatior quam ista : Substantia non est Quantitas.
Nota, quod viae sunt variae divisivae, ostendentes sufficientiam Praedicamentorum, quae videntur dupliciter peccare. Primo, quia ostendunt oppositum propositi, scilicet quod divisio entis in haec decem non sit prima. Si enim prius fiat in ens per se, et in non per se, et ultra unum membrum subdividatur, vel ambo, aut quaelibet divisio erit tantum nominis aequivoci in aequivocata, quod non est probare dividere in duo, sed in decem sub duobus nominibus sicut sub decem, quia nomina sunt ad placitum, aut alicujus illorum decem est conceptus communior et immediatior enti, et ita ens non immediate dividitur in decem. Exemplum patet, ponendo quod per divisiones multas subordinatas in genere Substantiae, tandem devenitur ad decem species specialissimas, istae non primo dividerent substantiam. Secundo quia omnes illae viae divisivae, non probant. Oporteret enim probare quod divisum sic dividitur, et praecise, sic et hoc ad propositum scilicet quod dividentia constituant generalissima. Ideo tenendo divisionem esse sufficientem, esset dicendum quod ipsa scilicet divisio entis in decem genera, est prima, nec alia bimembris, vel trimembris prior est ea: nec probari potest, quia nec quod dividentia sub diviso contineantur, cum sit immediatio ibi: nec quod sint diversa, quia sunt primo diversa, et negativa. Patet negando unum ab alio, nec quod sola sint sub diviso, quia omnis immediatio dividentium, probatur per contradictionem, cujus est primo non habere medium, quae via hic non valet, ex quo primo est in decem. Contra, omnis divisio habet fieri per duo, quia per opposita, unum uni est oppositum. Item, ens sic dividi, non est primum principium ; ergo probari potest. Ad primum, verum est de divisione infra genus, ubi etiam sunt opposita et divisione subjecti in accidentia, licet non sit intra genus divisi, est tamen intra genus. Aliter in divisione specierum in individua falsum est illud, hoc assimilatur tali divisioni; est ergo verum in divisione formali, hoc est, ubi differentiae dividentes formaliter, determinant ipsum divisum,extra ejus intellectum existentes. Ad secundum, sicut propositio enuntians immediatum superius de inferiori est immediata, sic e contra disjunctiva, tamen quod sola sint, hoc sic ostenditur, quia non alia, removendo quaecumque data, ostendendo quod contineantur sub aliquo illorum decem. Sed non probatur ex hoc quod nulla alia , sed est fallacia consequentis.