REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia Alberti, Aegidii, D. Thomae, et aliorum, repugnare materiam posse separari a forma, quia non habet existentiam distinctam a forma existentiae ; alii assignant alias rationes.
Dicitur ad quaestionem diversimode, secundum diversam conceptionem de materia. Dicentes quod materia non est res alia a forma, dicunt quod non potest esse sine forma. Sustinentes secundam opinionem, quod res generabilis est composita ex potentia et actu, dicunt quod materia non potest esse sine forma, quia materia secundum se omnino nihil actus habet, et tale non potest esse per se, tamen ipsi salvant substantiam esse compositam, quia materia et forma habet duas realitates et duo esse propria. Verumtamen si intelligant per esse, vel per realitatem, quod materia sit realiter extra causam suam, quantum ad hoc esse, materia non dependet essentialiter a forma, et ideo quantum ad hoc posset Deus facere eam per se existere.
Alii habent aliam imaginationem de materia, quod ipsa est aliud ens quam forma, quia potest esse terminus creationis, et tamen dicunt quod contradictio est quod sit sine forma; tum quia sequitur quod esset, et non esset actus ; tum quia secundum Boetium I. Trinit. cap. 3. omne esse, vel est formae, vel a forma ; igitur materia non habet esse, nisi sit actus, vel actum habens ; tum quia Deus non habet ideam materiae ; igitur non potest eam producere per se. Ultimo, quia quandocumque multa analogantur in aliquo, illud non est formaliter nisi in uno illorum, sicut patet de sano, quia tantum est formaliter in animali, et alia dicuntur sana, ut urina ita dicta non a sanitate, quae sit in ipsis formaliter plusquam in lapide, sed quia habent attributionem ad illud in quo est sanitas formaliter. Sed ens analogice dicitur de materia et aliis ; non igitur dicitur ens, et habere esse nisi per attributionem ; igitur esse non formaliter inest materiae. Hoc videtur per illud 7. Metaphys. com. text. 8. Materia nec est quid, nec quantum, etc. Unde Aristoteles dicit ibi: Aut materia, quae secundum se, neque quid, neque quantitas, neque aliquid aliud, quibus est determinatum, id est, divisum. Et subdit: Est enim aliquid, de qua omnia alia praedicantur, et unumquodque quod praedicatur denominative alterum est esse ab eo, de quo praedicatur. Manifestum est igitur quod ultimum subjectum, id est, materia sit aliud secundum suam essentiam ab omni forma substantiali et accidentali. Et Expositor ait, quod ratio prius ex opposito facta processit ex materiae ignorantia ad ostendendum quod ipsa maxime sit substantia, ideo in littera dicta manifestat Aristoteles quid est materia.
Dico tamen quod Expositor ibi errat sicut in multis aliis locis, quia nec est illud secundum seriem litterae, nec verum in se, quia Aristoteles arguit ibidem contra secundam opinionem antiquorum ponentium materiam esse quid in actu, ut vapor, vel quodcumque tale. Et Aristoteles dicit quod secundum eos omnia praedicantur de materia denominative, ita denominative proprie dicta, et arguitur ad oppositum, subdens, sed impossibile est materiam esse maxime substantiam. Nam esse separabile ab aliis, et esse hoc aliquid maxime videntur substantiae inesse. Quare materia et compositum magis videbuntur esse substantiae, quam materia, bene tamen Philosophus ait quod esse est alterum materiae a quolibet aliarum Categoriarum. Sed manifestum est quod hoc non dicit ex intentione propria, quia si est species substantantiae compositae, ut vult in 8. Metaph. text. 7. non igitur est alterum a Categoria Substantiae, quando est ibi per reductionem. Praeter hoc, expositio haec contradicit in intentionibus huic sententiae, quia si esse est alterum ; igitur materia non est nihil, quia idem et alterum sunt differentiae entis. Si igitur materia non haberet esse alterum a forma, non posset dici alterum.
Praeter hoc, Philosophus arguit ibi, quod materia praedicatur de composito, et e contra, propria praedicatione denominativa. Et dicit : Dico neque hoc, neque hoc, sed secundum eos praedicabitur propria denominatione de composito, quod tamen falsum est simpliciter, quia talis praedicatio non dicitur, quia illud denominativum cadat ad aliquid extrinsecum in natura, sed potest esse talis praedicatio denominativa per se primo modo, ut homo est animal, non animalitas, et sic compositum est materiatum, et non materia. Ista tamen denominativa praedicatio non est aliquid extrinsecum ab essentia.