Chrysostomus in ioannem.
Quia Pharisaei caecum attonitum facere non valuerunt, sed videbant eum cum omni propalatione benefactorem suum praedicantem, per parentes putabant christi miraculum annihilare; unde dicitur non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius qui viderat. Augustinus in ioannem. Idest, caecus fuerat et viderat. Chrysostomus. Sed haec est veritatis natura: per quae putatur insidias pati, per haec fortior fit: mendacium enim sibi ipsi quidem obviat, et per ea per quae laedere veritatem videtur, per ea clariorem eam ostendit, quod et nunc factum est. Ne enim aliquis diceret quod vicini nihil certum dixerunt, sed per quamdam assimilationem locuti sunt, parentes in medium ducuntur, qui maxime suum filium cognoscebant. Statuentes autem eos in medium, cum multo furore interrogant; unde sequitur et interrogaverunt eos, dicentes: hic est filius vester? et non dicunt: qui quandoque fuit caecus, sed quem dicitis quia natus est caecus. O iniqui. Quis pater eligeret talia mentiri de filio? solum non dicunt: quem vos fecistis caecum. Duobus autem his ad negationem eos inducere conantur: et in hoc quod dicunt quem dicitis quia natus est caecus, et in hoc quod subdunt quomodo ergo nunc videt? theophylactus.
Quasi dicant: aut hoc falsum est quod nunc videat, aut primum quod caecus fuerit; sed constat hoc esse verum quod videt: falsum ergo fuit quod caecum eum dicebatis. Chrysostomus.
Tribus ergo interrogationibus factis: si filius eorum est, si caecus fuit, et qualiter vidit, duas confitentur; unde sequitur responderunt ergo eis parentes eius, et dixerunt: scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est. Tertiam autem abiciunt; unde subdunt quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus. Et hoc etiam pro veritate factum est, ut nullus alius, sed is qui curatus est, et qui dignus fide erat, hoc confiteretur; unde sequitur ipsum interrogate: aetatem habet, ipse de se loquatur. Augustinus. Quasi dicant: iuste cogeremur loqui pro infante, quia ipse pro se loqui non posset. Caecum a nativitate novimus, sed loquentem.
Chrysostomus. Qualiter ergo grati fuerint parentes, qui eorum quae sciebant quaedam tacuerunt propter timorem Iudaeorum? sequitur enim haec dicebant parentes eius, quia timebant Iudaeos.
Rursus et hic opinionem Iudaeorum et mentem evangelista inducit; unde sequitur iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur esse christum, extra synagogam fieret. Augustinus.
Iam non erat malum fieri extra synagogam: illi expellebant, christus suscipiebat.
Sequitur propterea parentes eius dixerunt: quia aetatem habet, ipsum interrogate.
Alcuinus. In quo ostendit evangelista, illos non per ignorantiam, sed propter metum talia respondisse. Theophylactus.
Imbecilliores enim filio erant, qui testis aderat intrepidus veritatis, illuminatos habens oculos intellectus a deo.