Quod deus non potest suam bonitatem amittere.
Per hoc autem apparet quod deus nullo modo potest deficere a bonitate.
Quod enim alicui essentialiter inest, non potest ei abesse, sicut animal non potest ab homine removeri. Neque igitur deum possibile est non esse bonum. Et ut magis proprio utamur exemplo, sicut non potest esse quod homo non sit homo, ita non potest esse quod deus non sit perfecte bonus.