LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De proprietatibus castaneae.
Castanea autem est arbor apud nostram habitationem multum nota. Est autem magnae quantitatis, et dilatatur in ramis sicut fagus : sed fagus altior esse consuevit : folia autem ejus longiora et spissiora sunt quam folia fagi : fructum autem suum habet in hispida et hirsuta et spinosa theca, sicut et fagus. Sed differt in hoc quod fructus castaneae major est quam fructus fagi : et nucleus casteneae solidior est, et multo dulcior quam fructus fagi : et sunt in una theca tam in fago quam in castanea : et in hoc differt a glande quae duos nucleos tantum habet infra testam unam.
Fertur autem hoc castaneae esse proprium, quod praecisa in multos stipites pullulat, et producit quasi silvani ex una. Castanea autem cum sale trita, et postea cum melle temperata, valere dicitur contra morsum angulum et rabidi canis.