Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Cur Evangelista dixerit, Et nomen Virginis in g enitivo ?
Post hoc quaeritur de hoc quod dicit : Et nomen Virginis , in genitivo : et superius de Joseph, Cui nornen3, per dativum.
Ad quod respondemus, quod dativum construitur acquisitive, genitivus vero possessive. Et nomen Joseph adscribitur per dativum : quia signatio nominis sui sonat augmentum, quod per sponsalia ei de beatissima Virgine est actualiter acquisitum : beata autem Virgo sanctifica-
tionem sui nominis non quasi de novo acquisivit, sed etiam in hoc nata luit : semper enim stella maris fuit, et tam praecedentes se quam sequentes illuminavit : quia nisi per (idem Verbi incarnati vel incarnandi de Virgine numquam aliter salus fuit. Unde ipsa in fide hominum et Dei electione et confirmatione Domina et regina creaturarum super fuit.